Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

PRÆFATIO. ant: Ideo inter Mechanicos Proverbium eſt natum, quæ in parvo
ſuccedunt, non eundem ſemper ſucceſſum in magno ſortiri: Eſt hoc
aliquando verum, non tamen toties ac narratur; infortunatus enim
majorum Machinarum eventus ab ignorantia Legum, tam motus,
quam firmitatis pendet: Quippe ſi vires Cohærentiæ omnium cor-
porum bene exploratæ habeantur, a priori ſemper determinari poſ-
ſet craſſities requiſita partium Machinam conſtituentium deter-
minatæ longitudinis, & ex quapræparandæ ſint partes materia, ut vi-
ribus motricibus datis excipiendis vel excitandis ſufficiant abſque ru-
pturæ periculo; nempe ſecundum aliquam in Experimentis dete-
ctam proportionem, craſſitiem & firmitatem earum conficiendo,
& tum ſemper in magno ſuccedent, quæ in parvo prototypo era-
mus meditati: Craſſitiem poſſe â priori unicuique parti Machinæ
aſſignare eſt idcirco magnus in Mechanica progreſſus: & fortunatum
eventum cujuslibet Machinæ grandis poſſe prædicere, eſt aliquid
egregium magnique momenti. Eſt quoque utilitas hujus ſcientiæ
ingens in Architectura civili, ut præſcribamus craſſitiem, & ex
illa firmitatem trabium aliorumque ſuſtentaculorum, quæ ad ex-
ſtruendas Ædes, Januarum poſtas, Tabulationes, & Contignatio-
nes, quæ magnis oneribus gerendis ſunt deſtinatæ, deſiderantur: nam ex inſtitutis quibuſdam experimentis in anteceſſum determina-
bimus, an Tabulatio data oneri dato ferendo par ſit: quantæ craſ-
ſitiei poſtæ Januarum, quibus magna pars faciei ædificii incumbit,
fieri debeant, ut totum pondus impoſitorum lapidum ſuſtineant: hoc
modo firmitatis Scientia noſtræ incolumitati proſpicit, liberatque
a periculo ruinæ inſtantis, aut ab inutilibus impenſis, quas multo
craſſiores Trabes, poſtæ, pali, fulcra, quam deſiderantur, ſecum
traherent. Hydraulica ſuum quoque uſum ex hac doctrinâ capit,
ut â priori definiamus craſſitiem parietum canales formantium, per
quos Fluidum ad Fontem ſalientem componendum cum data velo-
citate fluet, aut quos gravitate ſua extrorſum premendo extendet: Verum ſuâ ſponte clarius eluceſcit hujus doctrinæ utilitas, ſeſeque
ſua præſtantia magis commendat, quam ut ipſi hederâ noſtrâ opus
ſit: Agnoſcunt id præſtantiſſimi Mathematici, qui hoc Thema ſuis
lucubrationibus digniſſimum judicarunt, idque ſubtiliter enucleare
anniſi fuerunt: Hos ordine memoraſſe, ut progreſſus Scientiæ me-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer