Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

341. INTRODUCTIO
AD
COHÆRENTIAM
CORPORUM FIRMORUM.

PRÆFATIO.

Mechanica duas videtur habere partes, quarum una agens
de Potentiis moventibus, tradit regulas, quibus omnia
corpora motu percita ſubjiciuntur; hanc partem plurimi
Philoſophi & Mathematici, antiqui & recentiores im-
penſe coluerunt, & indies expoliunt, adeo ut hac tempeſtate The-
ma Mechanicæ nobiliſſimum, de quo ſubtiliſſime diſputatur, eva-
ſerit. Sed altera pars Mechanicæ, quæ Reſiſtentias ſive Cohæren-
tias corporum examinat, pauciſſimos nacta fuit cultores: Hanc,
Mechanicorum Princeps, Archimedes, intactam reliquit, nec ad
eam Priscorumullus animum applicuit: Profecto admirandum! cum
hæc ſcientia utiliſſima & perquam neceſſaria ſit in plurimis artibus,
imo fere in tota vita civili, ut probatu facillimum foret; ſed ex
Mechanica atque Architectura vulgatiſſima exempla ſufficiant.

Quotieſcunque conſtruenda eſt inſignior compoſitaque ex multis
partibus Machina, ſolet â prudentioribus Architectis exiguum prius
fabrefieri prototypon, ut omnes forte oboriundæ difficultates ſu-
perentur, defectus minus præviſi ſuppleantur, male ordinata emen-
dentur, ne inutilis labor aut impenſæ ſupervacuæ fiant: Sæpius e-
venit, ut exiguum prototypon omnibus perfectum ſit partibus. ſa-
tis mobilibus firmisque, machina interim majori ſecundum illius
proportionem elaborata nequaquam valente propter partes nonnul-
las hinc inde minus firmas, quam ut vim iis applicandam ſuſtine-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer