Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO DE MAGNITUDINE TERRÆ. metræ Galliarum in Tractatu vocato. Suite des Memoires de l’ Acad. Roy. A°. 1718. dederunt: Hi in parte I. Cap. XIII uni Gradui ad-
ſcribunt 57097 Hexapedas Pariſinas. Eſt pes Rhenolandicus minor
Pariſino, & quidem ſecundum Picardum in divers Ouvrages des
Meſſieurs de l’ Acad. Roy. eſſet pes Rhenolandicus ad Pariſinum, uti
696 ad 720. ſive 138 ad 144, vel ſecundum alios uti 139 ad 144 unde fo-
rent 29514, 2, 3. perticæ Rhenolandicæ æquales hexapedis Pariſinis
57033. 0, 8. & Magnitudo Gradus unius terreſtris, a nobis deter-
minata, foret 64 hexapedis minor, quam Geometræ Galli
poſuerunt: Accuratiſſimus Picardus determinaverat Magnitudinem
37 hexapedis minorem, nempe 57060. hexapedarum, a cujus menſu-
ra ſuperatur iterum noſtra quantitate tantum 27 hexapedarum; quæ
profecto admodum parva eſt diſcrepantia: Unde concludere licebit
ex hoc conſenſu qualicunque, hodiernos Geometras non multum â
veritate aberrare; nam abſolute hanc illamve eſſe veram Magnitu-
dinem nemo in Geometriâ practicâ verſatus affirmare audebit: Cum
angulorum minuta ſecunda non niſi difficillime diſtinguere quea-
mus, & ipſa Inſtrumenta, quibus utimur, utcunque accurate fabre-
facta, ſemper ab hominibus modo compoſita ſint, nec ad deſidera-
ram perfectionem unquam reducta fuerint, aut reduci poſſint, uti
ſummi artifices mecum confiteri tenebuntur: præteribo plurima a-
lia, candorem Celeberrimorum Geometrarum Gallorum memoraſ-
ſe ſufficiet, qui definita Magnitudine Gradus Terræ, eaque compa-
rata cum Picardiana addunt: Differentiam 37 Hexapedarum non
eſſe adeo notabilem, quin poſſit adſcribi erroribus illapſis partim in
ſuas, partim in Picardi obſervationes; quia hic Autor fatetur, non
obſtante quâ cunque curâ adhibita, ſe non reſpondere poſſe de duo-
bus Minutis ſecundis, & idcirco de quantitate circiter 32 hexape-
darum in quâlibet obſervatione: Poſtquam tam propinquum con-
ſenſum inter calculum Picardi, aliorum Gallorum Geometrarum,
noſtrumque deprehenderam, in animum induxi eum cum publico
communicare, ne aliquid gloriæ Snellii, cui primæ baſeos menſu-
ram, & aliquantum hujus ſupputationis debemus. decedat: integrum
interea ſit unicuique Picardianam, Gallicanam, aut hanc Snel-
lianam eligere menſuram, quæcunque enim eligetur, veritati pro-
xima erit.

339. FINIS.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer