Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DE MAGNETE. in Experimento V.) ſuſpendi ex Libræ brachio, quo prius ope pon-
deris Lanci injecti reducto ad æquilibrium, repulſionis magnitudines
obſervavi ſequentes.

Repulſiones ad diſtantiam \\ poll. # Linear. # æquales granis Medicis.
14 # 0 # {1/2}
13 # 0 # {3/4}
11 # 9 # 1
10 # 9 # {1/2}
10 # 4 # 0 # } # ſive ſimplex æquilibrium uti \\ ante inſtituta Experimenta.
9 # 10 # 0
9 # 4 # {1/4}
9 # 0 # {1/4}
8 # 3 # {3/4}
7 # 9 # 1
7 # 6 # 1 {1/2}
6 # 9 # 2
6 # 4 # 2 {1/2}
5 # 9 # 2
5 # 4 # 2
5 # 2 # 2 {1/2}
4 # 9 # 3
3 # 10 # 1

Quando Magnetem alteri propius admovebam, non amplius re-
pellebatur, ſed attrahebatur: nam ad diſtantiam 3 pollic. 6 linear. erat attractio æqualis 7 granis. Neſcio an quidem aliquid plus ano-
mali obſervari poſſit, quam repulſiones hæ demonſtrant, quæ in
magna diſtantia 14 pollicum ſunt notabiles, in minori æquali 10 poll. obſervabatur nulla, tum iterum in propiori diſtantia usque ad 4 polli-
ces, increſcebat, dein in propiori decreſcebat, tum mutabatur in
vim attrahentem: Polinierius in Experienc. Phyſiq. pag. 279. etiam
adnotavit, quod Polus Magnetis, qui acus nauticæ extremitatem
repellebat in majori diſtantia, eam attrahebat cum propius admove-
batur: quicquid horum ſit, valde anomali ſunt hi effectus: quare
cum alio Magnete, quo uſus fui in Experimento III. idem tenta-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer