Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO que Magnetem rotundum majorem ON, quo uſus fueram in Expe-
rimentis I, II, V. impoſui tabulæ immobilem, aliumque Magnetem,
quam quo hactenus uſus fueram, ſuspendi ex bilance, die 17 Februarii
Anni 1726. & polos ambos utriusque Magnetis ſe attrahentes, ſibi
obverti, ut notare attractionum æqualitatem vel inæqualitatem pos-
ſem, ecce igitur Experimenta in utroque caſu adnotata, quæ juxta
ſe poſui, ut melius uno oculi ictu conſpiceretur in eadem diſtantia
virium diverſitas.

# Exp. VII.
Poli duo amici \\ ad diſtantiam
Linear. # grana trahunt.
12 # 57
11 # 63
10 # 66
9 # 70
8 # 79
7 # 83
6 # 90
5 # 101
4 # 113
3 # 124
2 # 148
1 # 168
0 # 228
# Exp. VIII.
Poli duo amici alteri \\ ad diſtantiam
Linear. # grana trahunt.
12 # 72
11 # 78
10 # 87
9 # 94
8 # 106
7 # 114
6 # 131
5 # 146
4 # 172
3 # 190
2 # 215
1 # 205
0 # 340

18. EXPERIMENTUM IX, X, XI, XII.

Non acquieſcebam hifce Experimentis cum Magnetibus factis in
iis conditionibus, ut ambo poli eſſent directe ſibi obverſi in eadem
linea, itaque volui etiam videre quales quantæque forent attractio-
nes, quando Magnetes ſibi alio opponerentur modo, poſitis axibus
ſibi parallelis, vel ad rectos angulos: non quidem inde ſperabam me
multa detecturum, vel plurimum lucis in doctrina Magnetica fœ-
neraturum; ſed quia in Phyſicis aliquando caſu plus detegimus, quam
prævidemus; tum ne quædam omitterem ſpectantia hanc examinandi
methodum, denuo ſequentibus me accinxi tentaminibus: Magne-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer