Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

Dabitur quoque baſis O E diſtantia inter dictos pa- \\ gos, # 1174. # 4. 2.

Qui calculus tam arcte cum ſuperiore conſentit, ut non ex obſer-
vatione notatus, ſed ex antecedente abaco derivatus videri poſſit,
niſi utriuſque obſervationis, inter quas amplius integro anno inter-
ceſſit, teſtes haberem fide dignos, & harum rerum non ignaros. Quin cum in illa prima obſervatione, quam tamen noviſſimam in-
ſtitui, ſemper ipſe præfuerim, ipſemet omnia Gæodæſiæ munia
obiverim; hanc noviſſimam autem, excepta angulorum dimenſio-
ne, quam ſimul inſtituimus, totam per alios adminiſtraverim, & ſpatium a i per harum gnaros catena dimenſus ſim, idem tamen
intervallum utriuſque calculus in Abaco nobis repræſentavit. Quam-
obrem harum turrium diſtantia tanta nobis eſto. Atque hinc jam
ad intervallum Hagæ & Leidæ, cui inveniundæ iſtam adeo ſollicite
& anxie conquiſivimus, deinceps porro progrediamur.

255. V. Problema
Diſtantia Hagæ & Leidæ.

Tab. XV. fig. 8. Cum in pagorum dictorum turribus minus eſ-
ſent oportunæ ad obſervandum ſtationes, angulos iſtos e turri tem-
pli Hagæ·comitani, quod prope forum piſcarium eſt, & curiæ Lei-
denſis tantos obſervavimus, quemadmodum hic eos expreſſimus.

E curia Leidenſi angulus I A O eſt # 15 gr. # 10 ſcr.
Et angulus O A E # 23 gr. # 36 ſcr.
Ex turri Hagienſi A O I # 6 gr. # 32 ſcr.
Et angulus A O E # 17 gr. # 9 ſcr.
Præterea quantitas lateris AI conſtante adeo cal- \\ culo comprobata # 1263. # 6. 8.
Et A E # 1853. # 6. 3.
Et E I # 1174. # 4. 1.
Unde anguli eruentur, E A I quidem, tantus \\ quoque ex obſervatione # 38 gr. # 45 ſcr.
Et angulus A I E # 98 gr. # 55 ſcr.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer