Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DE MAGNITUDINE TERRÆ. belli reliquias oſtentaret, turris, inquam, ejus pagi ſit m. Ejus ſitus
à turri curiæ Leidenſis ita in meridiem vergit, ut pauculis gradi-
bus in ortum declinet. Stationum loca in camporum planitie a me
ad hanc primam Gæodæſiam ſelecta a. & e. inter ſe trecentis vi-
ginti ſex Rhynlandicis perticis & quatuor pedibus disjuncta. Ve-
rum ut omnem ambiguitatem tollam, & me ipſum hic clarius ex-
plicem, qua formula paſſim in hoc calculo uſus ſim prius indicabo. Ut abacum facilem & expeditum haberem decumanam numeratio-
nem uſurpavi. Gæodætæ quidem noſtrates in agrorum metatione,
viarum dimenſione & cæteris intervallis menſurandis, utuntur per-
tica, ipſi virgam vocant, een Roede, duodecim pedes longa, quas
duas orgyas veteres dicerent, eandem & nos eadem longitudine re-
tinemus, ſed in partes tantum decem tributam. Illi pedem ſuum
in uncias duodecim rurſum ſubdividunt; Nos pedem noſtrum tan-
tum in partes decem, ita ut illis tota pertica ſit unciarum centum
quatuor & quadraginta, nobis eadem pertica habeat tantum partes
centum. Ut noſtri pedis in hoc calculo ad Rhynlandicum ratio ſit
ut 6 ad 5. eadem ſcilicet, quæ Alexandrini aut Philetærei ad Roma-
num: quamvis ipſæ perticæ omnino magnitudine eædem ſint. He-
ro, ? [?] ? ?? ?? & [?] ? [?] ? ?? ? ?? ?? ? ?? ?? ?? ?? @? ?,
? ?? ?? ?@? ?@ Calamus, ha-
bet Philetæreos pedes decem, Italicos duodecim. Ut plane noſter
pes decumanus Alexandrino æqualis ſit, cum Rhynlandicus Ro-
mano par ſit. Atque hic tamen à conſueta appellatione non rece-
dimus, ut {1/10} Calami ſeu perticæ pedem, & hujus pedis {1/10} digitum
vocemus. Ea autem numeratione & enuntiatione hoc aſſequimur,
ut ſolis integris numeris, non intercurrentibus partium particulis,
omnis calculus abſolvatur, neque conſuetam integrorum numera-
tionem quidquam turbent. Exemplum, ſi quæratur 1575 digiti in
longum exporrecti quot ſint decempedæ? Cum in pertica vel no-
ſtra decempeda ſint digiti centum, efficientur 15 decempedæ no-
ſtræ, 75 digiti; hi per decem diviſi, tot enim digiti pedem effici-
ciunt, dabunt pedes 7. digitos 5. itaque ſola diſtinctione omniæ
iſta exprimentur, hoc modo 15, 7, 5. Et contra idem numerus
non interrupto ordine in digitos vertetur, hoc modo, 1575 digiti. eodem modo intervallum ſtationum, quod diximus eſſe perticarum
326 pedum 4, ſecundum iſtam menſuram decumanam expreſſi, &

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer