Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO vallum, quod ipſi manſit fundamentum omnium aliarum diſtantia-
rum, quas deinceps erueret: ad utrumque enim hujus intervalli
extremum menſurando angulos, quos alia Turris cum hac linea
formabat, iterum Trigonometricarum regularum beneficio novam
diſtantiam inveniebat, ita unam deduxit ex altera, atque opus con-
tinuando tam Boream, quam Auſtrum verſus, determinavit quo-
nam intervallo diſtent Alcmaria & Berga ad Zomum, quemadmo-
dum ex ſolutis problematibus patebit. Deinde obſervavit quantum
Berga diſtabat a Meridiano Terreſtri tranſeunte per Alcmariam; tandem exploravit Polorum altitudines Alcmariæ & Bergæ, no-
tataque differentia latitudinis gradus unius, minutorum 11, ſecun-
dorum 30. inter Alcmariam, & circulum latitudinis tranſeuntem
per Bergam, dabatur longitudo portionis Meridiani terreſtris, quæ
ex menſura priori facile eruebatur. Conſcripſit hæc omnia ſatis
prolixe & clare ipſe Autor in Eratoſthene Batavo, quod opus in
lucem prodiit Lugduni Batavorum Anno 1617. Snellius in erudi-
enda juventute, & practica Geometria in campo demonſtranda oc-
cupatus, priſtinas pagorum circa Leydam jacentium diſtantias ex-
ercitationis ergo diſcipulis exhibiturus, animadvertit angulos non-
nullorum Triangulorum non accurate fuiſſe captos, atque male in
ſuo Eratoſthene deſcriptos, imo qui cruribus ſiniſtris interjacebant,
inter crura dextra locatos fuiſſe, confuſionemque ingentem in toto
opere fuiſſe commiſſam: idcirco totum laborem à primordiis re-
petiit, omnes omnium Triangulorum angulos denuo menſuravit,
errores emendavit, atque iterum ſupputavit diſtantias omnium
urbium, progreſſus a Berga ad Zomum ulterius per Antverpiam uſ-
que ad Machlinias, ut in majori diſtantia ab Alcmaria, accuratius
graduum terreſtrium magnitudinem cognoſceret, atque hoc modo
aliam magnitudinem Terræ aſſignavit, quam ante: retinuit tamen
baſin eandem inter Leydam & Soeterwoudam interjacentem. In
animum vero tum induxit Eratoſthenem ita emendatum in lucem
emittere, plurimaque inſerere hinc inde operi; Cum ecce Anno
1622. Aquæ omnia paſcua campoſque circa Leydam jacentes inun-
darent, quas mox Gelu menſe Januario in glaciem politiſſimam, pla-
niſſimum æquor æmulantem, coëgit; hæc noſtro Geometræ occaſio-
nem dedit menſuras de novo capiendi, longe accuratiores, quam ulla

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer