Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

Sed ſi preſſio nulla locum hic habere poſſit, an tum non reſtat pro
cauſa, vis quædam attrahens in ſpeculis latens, quæ elevat guttas li-
quorum vel eorum maſſam notabilem: quæ attractio tum eſt ejusmo-
di Lex Naturæ a Deo corporibus indita, ut verſus ſe rapiantur ſub
ea proportione in tali diſtantia, ſub aliâ proportione in alia diſtan-
tia: ut hæc corpora, compoſita ex corpuſculis minoribus certæ
denſitatis & figuræ magis attrahantur ab illis corporibus, quam a-
lia, quorum corpuſcula minora aliam habent figuram & denſita-
tem: hinc nonnulla olea magis attrahuntur quam alia, aut plus
quam Aqua, vel Mercurius: quæ omnia confirmantur tum ex Ex-
perimentis hiſce, tum ex aliis, in Diſſertatione de Tubis capilla-
ribus vitreis, memoratis.

246. FINIS.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer