Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

244. EXPERIMENTUM X.

Si, poſito ſpeculo B horizontali, gutta notabilis Mercurii ſuper-
affundatur in B, tumque alterum ſpeculum A C ſuperponatur, donec
ſe contingant in A, ſimulac ſpeculum ſuperius attingit guttam B,
hæc applanatur, circularem, vel ſphæræ compreſſæ induendo ſi-
guram & movetur verſus ſpeculorum hiatum C, quo autem ſpecu-
la ſibi arctius apponuntur, eo gutta B plus recedit ab A verſus C
adeoque contrarium fit in Mercurio quam in aliis liquoribus hacte-
nus examinatis, quemadmodum in Experimento VII. etiam de-
prehendimus & explicuimus.

245. EXPERIMENTUM XI.

Omnia hæc Experimenta ſortiuntur eoſdem eventus, ſive inſti-
tuantur in recipiente Boyleano, ex quo omnis eductus eſt Aër,
ſive in Aëre aperto: adeoque cauſa eorum non poteſt dici preſſio
quædam Aëris elaſtici; quippe ſublato Aëre, & proinde preſſio-
ne, ceſſaret effectus: neque poteſt preſſio, alterius fluidi ſubtilio-
ris dici cauſa horum admirandorum phænomen? n, nam illud flui-
dum tranſibit tum facile per poros vitrei recipientis; quia eadem
phænomena in vacuo contingunt; igitur quæro an tum illud flui-
dum non facilius adhuc intrabit rimam inter ſpecula relictam,
millies forte ampliorem poro quocunque vitri? quam ſi intraverit,
æque ſuperne, quam lateraliter, ac poſtice, nulla poterit ab hoc fluido
fieri inæqualis preſſio, nulluſque liquoris inter ſpecula adſcenſus. Imo ex preſſione cujuſlibet fluidi, minore inter commiſſuram ſpecu-
lorum quam extrinſecus, explicetur quare gutta nonnullorum oleo-
rum mediis interjacens ſpeculis feratur rapide ſurſum, alia, ſive
denſioris ſive rarioris ſubſtantiæ, vix, imo non adſcendat, uti Ex-
perimentum VIII. ejuſmodi exempla habet: tum quare Mercu-
rius deſcendat, recedatque a junctura locum ampliorem verſus; hæc preſſionis cujuſlibet fluidi ope exponi nequeunt: taceo flui-
dum id ſubtilius modo advocari, cujus exiſtentia nondum eſt pro-
bata, adeoque tuto concludam a preſſione nullius fluidi memorata
phænomena pendere poſſe.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer