Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

243. EXPERIMENTUM IX.

Speculi una ſuperficies leviter obducatur oleo Arantiorum, & po-
natur horizonti parallelum; affundatur illi gutta olei Arantiorum,
alterumque ſpeculum apponatur, ita ut primum contingat in A, & guttam olei in B, illico oleum ſe expandit inter ambas ſuperficies: tum manente ſpeculo inferiori immoto, elevetur ſuperius paulum
ad C, contactu in A manente, oleum ſtatim colligitur in corpus
formæ globoſæ, contingentis ambas ſuperficies, quod movetur ver-
ſus contactum A, ut in præcedenti Experimento. Maneant in eadem
diſtantia ad Cambo ſpecula, ſitque hæc diſtantia {1/16} pollicis, elevetur
utrumque ſpeculum parte contactus ſui ad A, tum ad varias di-
ſtantias guttæ, a parte ſpeculorum C, varia elevatio in A efficie-
bat, ut gutta olei non adſcenderet, ſed maneret ſuſpenſa juxta hanc
tabulam.

Diſtantia in \\ pollicibus ab \\ extremo C # # Angulus elevationis \\ partis A ſupra \\ horizontem
# Gr. # # M.
2 # 0 # 15
4 # 0 # 25
6 # 0 # 35
8 # 0 # 45
10 # 1 # 0
12 # 1 # 45
14 # 2 # 45
15 # 4 # 0
16 # 6 # 0
17 # 10 # 0
18 # 22 # 0

Quando gutta olei ad 17. pollices a C venerat, fiebat ovalis, & quo altius adſcendebat, eo plus ovalis reddebatur: quando tandem

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer