Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DE SPECULIS VITREIS. nunc verſus alterutrum latus: imo hæc curva ſemper deprehenditur
in mediâ diſtantiâ inter latera ſe tangentia a c & ſuperſiciem Aquæ
a b.

Scholium. Quando angulus A C B inter ambo ſpecula contentus
non valdequam acutus eſt, ſed major evadit, vel obtuſus, non deſcribi-
tur ab Aqua accurate Hyperbola, quia tum d f, e g in fig. 2. non
poſſunt poni parallela, ſed partim Hyperbola deſcribetur, par-
tim alia curva; quemadmodum recte notavit. Cl. Gravezandius. Forment enim ſpecula A B, B C angulum acutum, uti in fig. 12. ma-
nentibus ſpeculis Aquæ perpendicularibus, etiam Aqua terminabi-
tur lineâ hyperbolicâ, cujus aſymptotos una eſt Aquæ ſuperficies,
altera habetur erigendo perpendicularem B F ad C B, in puncto B,
aſymptotos quæſita erit B E, quæ dividit bifariam F D perpen dicu-
larem in puncto quocunque ad B F, & terminatam linea B A.

Si D F per punctum D Hyperbolæ tranſeat, B F erit ſemidiame-
ter conjugata cum ſemidiametro B D.

Licet Hyperbola vitrorum latera juncta ſecet in D, non ibi ad-
ſcenſus Aquæ terminatur, ſed ad certam, & quidem pro diverſo,
quem inter ſe vitra continent, angulo, diverſam A B diſtantiam,
ab Hyperbolâ deflectitur curva, adſcenſuſque juxta B A conti-
nuatur.

Quando angulus A B C eſt obtuſus in fig. 13. idem locum habet,
ultra F Hyperbola non continuatur, Aqua tamen ulterius adſcen-
dit, ſed alia terminatur curva.

Explorandum deinde duxi qualis curva formaretur ab Aqua, ſi
una ſuperficies ſpeculi vi attrahente, altera Aquam repellente vir-
tute eſſet donata, quam ob cauſam unius ſpeculi ſuperficiem obduxi
oleo olivarum, abſterſique id rurſus linteo leviter, ita ut parum olei, & æquabiliter inuncti adhæreret: hoc ſpeculo juncto cum altero mun-
do & ſicco, ut ſpatium priſmatis trigoni interciperetur, infe-
riores oræ ſuerunt immiſſæ Aquæ; quæ ſurſum rapta eſt ut ante,
hyperbolam formando: Tum ambabus ſuperficiebus utriuſque ſpecu-
li oleum tenuiſſime & æquabiliter illinivi, inter quas junctas, ut
ante, Aqua adſendit non ad minorem quam antea altitudinem,
accuratam formando Hyperbolam. Tandem alterutrius ſpeculi ſu-
perficiem ſupra lampadis detinui flammam, ut fuligo applicaretur

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer