Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO fig. 3. d e C k, h i m C ſint æqualia, quæ continentur inter paral-
lelas aſymtotis AC, BC, quare etiam linea curva in Experimen-
tis notata eſt Hyperbola.

Videamus an Experimenta reſpondeant demonſtrationi, in Ta-
bula prima obſervabitur anomalia hinc inde, quæ provenit, quia
non ſatis accnrate obſervare poſſumus altitudinem, videndo per craſ-
ſitiem vitri; 2°. nec accurate ponere poſſumus ſpecula perpendicu-
laria, 3° nec hæc ſuperficies tam perfecte planas habentac poſtulatur. 4° accedit puritas vel impuritas vitri, ut & Aquæ & plurima alia: ve-
rum tabula ſecunda melius reſpondet calculo; nam ad diſtantiam
6 pollicum eſt altitudo = 2. ad diſtantiam. 3 pollicum eſt altitudo
= 4 {1/4} eſt exceſſus hic = {3/4}. ſupra calculum: ad diſtantiam 1 {1/2} pol-
lic. eſt altitudo = 10, quæ magnitudo eſt paulum plus quam du-
plo major quam 4 {3/4}: & ad diſtantiam {3/4} pollic. = 19. ubi eſt par-
Aus defectus, cum debuiſſet eſſe = 20. verum ſatis hæc reſpon-
dent calculo. ita ad diſtantiam 2 pollic. eſt altitudo = 7 {1/2} lineis: ad diſtantiam duplo minorem eſt altitudo = 15. duplo major, & ad {1/2} pollic: eſt = 28, debuerat eſſe = 30 lineis, ut foret du-
plo major, verum hæc obſervata ſatis accurate reſpondent, ut cur-
va deſcripta poſſit haberi pro Hyperbola: cujus ope igitur intelligi
& demonſtrari poſſunt ſequentia obſervata, deſcripta ab Hauksbejo
in appendice, & in Experimento XXIII.

Sint enim eadem ſpecula, quorum linea contactus ſit a c in om-
nibus caſibus, hæc ſubmergantur ſub Aqua uſque ad a b, ſub co
ſitu, quem figuræ 4, 5, 6, 7, 8, 10. repræſentant, deſcribentur
curvæ d d hyperbolicæ, quarum aſymptotæ erunt a b, a c. Et
ſi duo plana circularia fuerint, uti fig. 11. repræſentat, erit iterum
Hyperbola d d, & aſymptotæ a b, a c quarum una tangit circu-
lum in puncto c.

Quando latera ſe tangentia ſunt ſurſum poſita, parallela ſuperfi-
ciei Aquæ, veluti in fig. 9. & omnino ſub Aqua ſubmerſa, tum
extrahantur ſpecula lente in eadem poſitione, donec pondus Aquæ
inter plana ſuperet vim attractionis ſpeculorum, generabuntur duæ
curvæ, una â quolibet latere planorum, quæ ſe aperiunt, ſibique
occurruntin medio, uti figura repræſentat, ibi vero uniuntur forman-
do figuram, quam linea punctata refert, quæ nunc eſt in medio,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer