Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

Diſtantia \\ pollicum \\ a contactu # Numerus \\ linearum \\ Aquæ elevatæ
9 # 1
6 # 2
4 {3/4} # 3
3 # 4 {3/4}
2 {1/2} # 6
2 # 7 {1/2}
1 {1/2} # 10
1 {1/4} # 12
1 # 15
{3/4} # 19
{1/2} # 28
{1/4} # 50

Tab. XIII. Fig. 2. Quotieſcunque angulus inter ambo ſpecula
comprehenſus eſt exiguus & linea juncturæ perpendicularisin Aquam
curva ab Aquâ deſcripta eſt Hyperbola inter aſymptotas ſuas con-
tenta, quarum una eſt ſuperficies Aquæ, altera, junctura ſpeculo-
rum. Ducantur enim duæ rectæ A C, B C quæ repræſentent ſe-
ctionem ſpeculorum junctorum in C. concipiatur B C diviſa in ali-
quot partes æquales & parvas, quales ſunt e g, im. & quia angulus
A C B eſt parvus, poſſunt concipi d f e g, h lim, ut parallelogram-
ma: quia autem poſitis ſpeculis a ſe diſtantibus & parallelis copia
aquæ adſcendentis eſtæqualis per Corol. 2. §. 3, erit inter d f e g,
æqualis Aquæ copia ac inter h i l m, adeoque erunt ea paralle-
lopipeda Aquæ æqualia, quorum altitudines ſunt reciproce ut ba-
ſes d e f g, h i l m. & quia hæ habent latus e g = i m, erunt
baſes uti de, ad hi, ſed ob triangula ſimilia d C e, h C i, eſt de,
h i: : e C, i C. quare erit altitudo Aquæ in e, ad eam in i, ut i C. ad e C ſive reciproce ut diſtantiæ â C. Quare ſi i C multiplicetur
in ſuam altitudinem, dabit productum æquale illi ex e C in ſuam; ve-
rum nota hæc eſt natura Hyperbolæ, ut parallelogramma vid.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer