DISSERTATIO
bus altitudines Aquæ erant in ratione inverſa diametrorum.
Corob. 2. Ergo quantitates Aquæ elevatæ intra hæc ſpecula ſem-
per fuerunt æquales inter ſe.
Scholium. Quando duo ultima inſtituebantur Experimenta, Aqua
intra ſpecula adſcendit non æquabiliter, ſed motu & ſuperſicie ad-
modum inæquabili, adſcendit enim ſub forma dentium ſerræ, nunc
uno dente aſſurgente, quaſi ad altitudinem 1 vel 2 linearum; qui tum
paulum videtur quieſcere, nunc dentealiquo vicino aſſurgente; inte-
rim incipit dens prior iterum aſſurgere; ex quo dein novi oriun-
tur dentes, quorum nonnulli ſuam Aquam communicant vicinis,
nonnulli non, relinquendo in principio ſpatium intermedium non
humectatum, haud aliter ac ſi Aqua hinc inde ſordes deponeret; ejuſmodi autem loca conſpiciuntur plurima. Inæqualis Aquæ ad-
ſcenſus pendet 1°. a reſiſtentia particularum aërearum, quæ inter ſpe-
cula interceptæ ſunt, nec facile avelluntur ab eorum ſuperficiebus,
aliæ tamen facilius aliis averruncantur, unde iſta inæqualitas inſtar
dentium, quibus Aqua aſſurgit. 2°. ſuperficierum vitri ſcabrities
quoque cauſa eſt, cum enim vitrum ſit vallibus montibuſque exa-
ſperatum, valles vero magis a ſe diſtent, quam montr-
culi, attrahetur Aqua minus a remotioribus vallibus, quam
a ſibi proximis montibus: hiſce vero ſe contingentibus, impeditur
Aquæ acceſſus, unde loca quædam in initio non humectari con-
ſpiciuntur: 3°. Sunt etiam aliquando exiguæ ſordes, inconſpicuæ
oculo, quæ vitro adhærentes hinc inde, ſua vi repellente adſcen-
ſum Aquæ prohibent.
Schol. 2. Hauksbejus in Appendice Phyſ. Mech. Exper. pag: 329, eadem capiens Experimenta, eandem legem inter altitudi-
nem elevati fluidi & ſpeculorum diſtantias obſervavit, verum quia
non menſuravit altitudinem Fluidi elevati ſupra ſuperficiem Fluidi
ſtagnantis, repetenda duxi hæc Experimenta; uſus fuit Hauksbejus
ſpiritu Vini: ſuccedunt vero Experimenta eodem modo cum Aqua; Vino, Aceto, Spiritu vini; alios liquores non examinavi, nullus ta-
men dubito, quin idem ſit ſucceſſus futurus cum omnibus liquori-
bus tenuioribus.