Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DESPECULIS VITREIS. ad ſe mutuo imminuta curvarum D E, F G, diſtantiâ, quam eſt
craſſities vitri, cæteroquin manet E F ejuſdem latitudinis cum vi-
tri craſſitie; elevato plus vitro extra Aquam, cadit E F D G ſepa-
rata â margine B. Adhæret Aqua ipſi B, quamdiu vis attractrix vi-
tri ſuperat gravitatem Aquæ E F D G & vim attrahentis Aquæ
C D G H: gravitate autem & vi attrahente Aquæ ſuperante vim at-
trahentem vitri, cadit ab eo ſoluta Aqua. In hoc Experimento at-
tendendum eſt, curvas E D, F G formari ab attractione ipſius Aquæ
C D G H, quemadmodum enim in fig. 1. demonſtravimus guttam X
a plano L M attractam induere curvam L e d c x ab una parte,
ſimilemque formatum iri ab alterâ parte MO, gutta major hic tan-
tum eſt E F D G in fig. 19. elevata ſupra C D G H planum ſimile
illi L M fig. 1. adeoque ab hoc attrahitur cum iiſdem phænomenis,
quæ in Exper. 1. explicuimus.

238. EXPERIMENTUM IV.

Sumta ſuerunt duo ſpecula ejuſdem magnitudinis ac in Experimento
I. ex eodem vitro, ſatis accurate plana, pura, tam ſicca ac habe-
ri poſſunt, & æqualia, inter quæ a parte dextra & ſiniſtra inter-
ponebantur 40 lamellæ cupreæ, æque craſſæ, ut ſpeculorum ſuper-
perficies eſſent ſibi parallelæ; tum lamellæ, compreſſæ ſimul cumſpe-
culis, relinquebant inter hæc diſtantiam pollicis R henolandici 0. 12,
ſpeculorum marginibus inferioribus Aquæ immerſis, hæc adſcendit
intra ſpecula ad altitudinem lin: 3, 1, ſuperficiem æquabilem ſuperio-
rem formando: utrimque ſublatis 20 lamellis cupreis, & ſiccatis
ſpeculorum ſuperficiebus, inter hæc erat diſtantia duplo minor
priori, ſpeculis ut ante Aquæ immiſſis, obſervatus adſcenſus fuit
ad lin. 6, 2.

Sublatis utrimque rurfus 10 lamellis, ita ut ſpeculorum diſtantia
iterum fuerit duplo minor, adſcendit Aqua inter ea ad poll. 1,
24 Et rurſus ſublatis 5 lamellis ex commiſſura, fiebat Aquæ intra
ſpecula adſcenſus ad pol, 2, 48.

Corol. Ergo eſt altitudo adſcendentis Aquæ intra ſpeculain ratione
inverſâ diſtantiarum a ſe invicem. Hanc legem quoque ſupra depre-
hendimus locum habere in Tubis capillaribus æque longis; in qui-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer