DISSERTATIO
bitur, cum pars virtutis modo in gracilioribus agere poſſit in liquo-
rem, non omnis, qualis in amplis agit: quod ſi hanc vim ſub for-
ma radiorum recta ex quolibet ſuperficiei puncto conceperis, cla-
riſſimam ejus formabis ideam, atque nullum occurret phænomenon,
quod perſpicientiam eſfugiet, aut ſolvi illico non poterit: tædio-
ſum foret omnia repetere Tuborum phænomena, atque demonſtra-
re, quomodo ea auxilio virtutis attractricis peragantur, ſufficit clavim
dediſle, & veram canſam aſſignaſſe: Eſt profecto admodum gene-
ralis corporum Magnetiſmus, quemadmodum ex Experientia e-
doctus fuit Magnus Newtonus, & uti pariter Experientiſſimus & ingenioſus Mairanus, ad memorata attendens Tuborum phæno-
mena in L’Hiſt. de L’Acad. Roy. A°. 1724. confitetur.
233.
CAPUT OCTAVUM.
De Adſcenſu Liquorum in Tubos ſibi mutuo immiſſos.
Antequam hanc materiam omnino relinquamus, non inutile
erit, ſi addiderimus quædam Experimenta prioribus analo-
ga, quondam ab Honorato Fabry in phyſic. Tr. 5. L. 2. §. 235 de-
ſcripta; a Sturmio in Colleg. Curioſ. Tent. 8, tum a Cl. Petito in
L’Hiſt. de L’Acad. Roy. A°. 1724. repetita, quæ ſpectant adſcen-
ſum liquorum in Tubos ſibi mutuo immiſſos. Sumtus fuit, Tab. XII. ſig 9. Tubus AB craſſus 2 lineas, cujus cavitas diametrum
habuit 1 lineæ hic immiſſus fuit vaſi CD, diametri 5 vel 6 linea-
rum, continenti Aquam uſque ad E, hæc adſcendit in Tubum
uſque ad F ſupra E; in quo Experimento nihil inſoliti habetur,
ſed’id modo commemoratur, ut cum ſequenti comparari queat. Idem enim Tubus AB qui ante, immiſſus fuit. Fig. X. alteri vaſi
GH, cujus diameter modo erat 2 {1/2} linear. & quod impletum erat
uſque ad I, I, Aqua, hæc tum in Tubum modo ingreſſa fuit uſ-
que ad K, hæſitque infra libellam I, I. Si autem adimpleatur
vas GH ulterius, tum Aqua ultra oram G prominens convexam
acquirit ſuperficiem MG. ſed eodem tempore Aqua ingreditur Tu-