DISSERTATIO
Experimenta Capitis primi. Ex quibus igitur liquido conſtat cauſam
adſcenſus non ſitam eſſe, nec poni poſſe in ſolis liquoribus.
3. Ipſos igitur Tubos adeamus, atque in iis quæramus cauſam: Adſcendunt fluida in Tubos, motus igitur excitatur; hic potentiam
moventem & vim ſupponit, oportet igitur ut in ipſo Tubo vis la-
teat fluida elevans & in ſe rapiens: hoc mecum alii quoque animad-
verterunt Philoſophi: ubi & quænam hæc vis eritin Tubo quieſcente? vel hæret in cavitate, vel in Tubi ſolida ſubſtantia, inde in cavum
exeuns: aſt poſito Tubo in vacuo nihil eſt in cavitate, quod ſen-
ſus aut ratio detegit: adeoque erit in ſolida Tubiſubſtantia; qualis hæc
erit? ea, quæ admodum univerſalis eſt, qua duo corpora aſeremota,
ſua ſponte accedunt; hanc Attractionem vocamus, quia eo nomi-
ne uti voluerunt Philoſophi, poſſet enim appellari alio quocunque
nomine, & forſitan haud pejus, Acceſſus mutuus: Obſervamus
enim in innumeris phænomenis, quæ corpora, fere omnia hacte-
nus cognita, edunt, eam dari Legem Naturæ, ut ſi a ſe mutuo
parum abſint bina, ad ſe accedant ſua ſponte, vel ſi alterutrum te-
neatur firmum, accedat alterum; hæc ſe attingentia, vi ſe am-
plectuntur inſigni, qua ſeparationi reſiſtunt: non ex Hypotheſi
quadam hæc profero, ſed tantum ex obſervatis phænomenis: hanc
legem admittunt omnes Philoſophi, qui, non meditabundi ſedent
modo in muſæo, ſed ipſam Naturam explorant, & obſervando
detegunt, quænam hæc moliatur. Vi hujus legis omnia phæno-
mena Tuborum Capillarium ſiunt: Immittatur enim Tubus novus
liquori, hunc adſe trahet, elevabitaliquam partem, quæ externæ ſu-
perſiciei adhærebit, donec gravitas liquoris cum hac viin æquilibrio
ſit: elevabit intus in cavitatem ſuam partem liquoris aliam, & quia ſu-
perficies cavæ ſibi propinquæ ſunt, ſeſeque reſpiciunt, mutuâque vi
ſibi auxiliantur, elevabitur major quantitas; atque ad majorem
altitudinem in cavum adſcendet, donec quoquc inter gravitatem
ſublati liquoris & vim elevantem detur æquilibrium. Quando Tu-
bus ad horizontem parum inclinatur, atque Aqua pattem ſuperio-
rem occupans deorſum ruit, uti in Experimento. VIII. Cap. I. de-
ſcendit partim gravitate, partim hac vi attrahente, quam Tubi
pars inferior habet, ſi
[?]
vero eo uſque deſcenderit liquor, ut vispar-
tis ſuperioris Tubi, quam reliquit, deorſum ruendo ſuperet gravi-