Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

2. Nunc ad ipſos liquores accedamus, indagemus an in ipſis cau-
ſa adſcenſus ſit, aut eſſe poſſit. Nonnulli a tenacitate liquorum & proinde ab adhæſione eorum ad latera tubi crediderunt adſcenſum
oriri, quorum Syſtema in Capite tertio attulimus, & inſolubiles ſi-
mul diſſicultates, quibus premitur: Alii, hoc obſervato, potius a
motu perpetuo, quo omnium fluidorum partes agitari opinabantur,
adſcenſum in Tubos deduxerunt, hi ſimul ſupponebant internos
Tuborum parietes eſſe aſperos & inæquales, atque inſtar ſpiræ
Archimedeæ habere inæqualitates contortas, has facile ſupra ſe ex-
cipere particulas liquorum, qui ſuo motu adſcendant, haud aliter
quam Aqua ope cochleæ Archimedeæ circumactæ elevatur: ſuam
ſtabiliebant ſententiam eo Experimento, quo impediri adſcenſum
probabant lævigatâ internâ ſuperficie oleo vel pinguedine: Ex hac
hypotheſi ſatis feliciter primâ fronte videbantur plurimis ſatisfeciſ-
ſe phænomenis: attamen nonnullis difficultatibus laborat hæc opi-
nio: 1°. Ex ea enim ſequitur, adſcenſum ejuſdem liquoris æque
altum fore, Tubo longiori vel breviori facto, quod Experimentis
adverſatur, quæ in Capite primo memoravimus. 2°. præterea ne-
ſcio an quidem ullis demonſtrari poſſit argumentis, ſuperficiem Tu-
borum aſperam in modum ſpiræ eſſe formatam, aut liquo-
rem in gyrum agi ut ſpiras ſupraſcanderet: ſed in gyrum aga-
tur liquor, dextrorſum vel ſiniſtrorſum agetur, agi dextrorſum
ſupponatur cum Tubum ingrediebatur: nuncinvertatur Tubus, ejus
ſpiræ igitur contrarium priori ductum habebunt; an liquor, cui Tu-
bus immergitur, directionem motus ſui ſimul invertit? niſi intelli-
genti animo cognoſcat contrario turbine ſibi nunc eundum eſſe, ad-
ſcenſus non fiet, quitamen obſervatur. 3°. Quicunque autem naturam
cochleæ Archimedeæ intelligit, novit in cochleam non adſcenſuram
Aquam, utcunque in turbinem agitatam, niſi ipſa cochlea cir-
cumvertatur, eam vero ita eſſe fabrefactam, ut Aqua in ipſa
ſemper deſcendat, cum adſcendit, quod hujus loci non eſt ut demon-
ſtrem. Motus quoque inteſtinus partium non poteſt cauſa adſcenſus
poni, quippe foret tum adſcenſus eo major, quo motus inteſtinus eſ-
ſet major, adeoque liquores efferveſcentes, aut calidiſſimi,
quorum partes vehementer commoventur, altius adſcenderent fri-
gidis, non ita agitatis, quod nequaquam verum eſſe docuerunt

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer