Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO habendus foret, atque mittendus ad leges Hydroſtaticæ addiſcen
das; verum quicunque animadvertit Tubum Aqua plenum, in vacuo
recipiente ſuſpenſum extra vas, manere impletum, nec liquoris
guttulam demittere, intelligit in extremum Tubi ſuperius non
minorem preſſionem illius invocati fluidi fore, quam in extre-
mum inferius, æque latum, adeoque liquorem ſuâ gravitate elabi
ex Tubo debere, qui tamen ſuſpenſus manet. Præterea ſi quædam
preſſio fluidi omnia præſtaret phænomena, quomodo tum ſuperfi-
cies liquoris in Tubis ſit concava, aut a Mercurio convexa? ſe-
cundum leges preſſionum æqualium, ſuperficies accurate horizon-
ti parallela deſideraretur, nec poteſt unquam figura concava aut
convexa ab æquabili preſſione derivari: ad figuram liquoris in Tu-
bo ſi accurate attendiſſent Philoſophi, dubito an quidem unquam ad
preſſionem, ut cauſam adſcenſus confugiſſent. Multo minus preſ-
ſionem alicujus fluidi ad adſcenſum liquoris in Tubum explicandum,
invocare illi poſſunt, qui ſe ope Antliæ pneumaticæ, vel ope Mercurii
in Tubo, vacuum facere arbitrantur; cum Capillares Tubi in eo
vacuo omnia exhibeant phænomena eadem, quæ memoravimus: ſed ne in hiſce magis examinandis tempus teramus; abunde enim
demonſtratum nunc eſt, preſſionem nullius fluidi hic poſſe invocari,
ejuſve auxilio detecta a nobis phænomena explicari. An autem flui-
dum aliquod attrahens datur, quod penetrans in cavitatem Tubi
liquorem ex vaſculo ad ſe traheret uſque ad determinatam altitudi-
nem? aut an aliquod aliud corporum genus aliunde adveniens ad
ſe in Tubum liquorem attrahet? fateor me ejuſmodi attrahens flui-
dum aut aliud corporum genus, nec noviſſe, nec ejus ideam for-
mare poſſe, uti nec ejuſmodi attractionis: nec opinor quemquam eo
ſagacitatis perveniſſe hactenus, ut clare aliquid ejuſmodi conce-
perit, aut demonſtraverit. Neque externum ſpiritum attrahentem
in Tubos liquorem ineliori jure quis hic advocaverit, aut clare
conceperit, vel demonſtraverit. Neque Ignem hic poſſe ſtatui cau-
ſam. ſuperius evictum fuit in Capite primo, cum non ad majorem
altitudinem liquor adſcendat data Ignis magna copia, quam parva. Quamobrem concludimus nullam dari cauſam extra Tubum & li-
quores hærentem, quæ phænomena Tuborum capillarium ex-
citer.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer