Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO lem diſtantiam, majoremve hac alterave linea exporrigi, eandemque
idcirco altitudinem in Tubo brevi, ſcilicet 6 pollicum, quam in
alio 2, 3, 4, pedum datum iri: dubitabam igitur an hic non lateret
cauſa compoſita, quæ mihi imponeret; in vacuo autem poſitus
Tubus demonſtrare poterat, an veram an erroneam concluſionem
formaviſſem: examini inſerviit Tubus duos pedes longus, qui re-
cipienti immiſſus, e quo Aër, quantum fieri poteſt, educebatur,
tandem Aquæ immerſus eſt, quam rapuit ad altitudinem 4 {3/4} polli-
cum; deinde Tubi partem ſuperiorem abrupi, ita ut inferior pars
modo eſſet 6 {1/4} pollicum, ex qua prius omnis Aqua ore exſucta erat,
tum recipienti includebatur, ex quo Aër iterum evacuatus fuit: in
hunc Tubum, Aquæ immerſum, adſcendit liquor modo ad altitu-
dinem 4 {1/12} pollicum, & quamvis per ſemihoram exſpectaverim,
altius non adſcendit: repetii Experimentum eventu eodem: quam-
obrem tuto concludam liquores in Tubos longiores altius adſcende-
re quam in breviores; proinde vim elevantem Tuborum eſſe ex-
porrectam ad magnam diſtantiam.

Commemoravimus hucuſque nonnulla cum hiſce gracilibus Tu-
bis capta Experimenta, oportebit nunc cauſam indicare elevantem
liquores, potiſſimum enim in hunc finem omnis hic Experimentorum
apparatus præmiſſus fuit.

Hæc autem cauſa hæret vel extra Tubum & liquores; vel in
liquoribus; vel in Tubo; vel in Tubo & liquoribus ſimul: per-
curramus igitur hæc omnia, videamus quænam cauſa ſufficiens,
quænam non, eſſe poſſit, ut rejectis omnibus, quæ Experimentis
adverſantur, nec phænomena ſolvunt, reſtet tantum ſola vera & genuina.

1. Cauſa, quæ extra Tubum & liquores foret, hoſque in Tu-
bum adigeret, ageret, vel magis premendo ſuperficiem liquoris in
vaſculo quam in Tubo, vel liquorem attraheret in Tubum ſurſum.

Quæ ſupra ſuperficiem liquoris in vaſculo plus ageret quam ſu-
pra liquorem cavo Tubi reſpondentem, poſſet eſſe vel Aër atmosphæræ
craſſior, vel fluidum quodcunque aliud ſubtilius. Demonſtravi-
mus autem ſupra aliquoties Aërem craſſiorem non poſſe eſſe cauſam; quia fluida adſcendunt in Tubos Capillares poſitos in vacuo, tum
quia graviores liquores altius plerumque adſcendunt levioribus, & Mercurius nequaquam elevetur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer