Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

207. CAPUT QUINTUM.
De Tubis ubivis æque latis, ſed vario modo inflexis.

Sumſi Tubum, prius rectum, atque explorato ad quamnam alti-
tudinem Aquam perpendiculariter elevabat, ejus extremi-
tatem varios in ſlexus redegi, quos repreſentat fig. 8. Tab. XI. immiſsâque iterum extremitate A aquæ, perpendicularem annota-
vi altitudinem, ad quam adſcendebat, hancque deprehendi æqualem
altitudini priori.

208. EXPERIMENTUM II.

Exploravi ad quam altitudinem Aquam elevaret alius Tubus re-
ctus, quo dein inſlexo in formam, qualem exhibet fig. 9. Tab. XI. iterumque immiſsâ extremitate A Aquæ, hæc adſcendit ad ean-
dem perpendicularem altitudinem quam ante.

Corol. 1. Ergo vis Aquam in Tubos hos elevans eſt æqualis gra-
vitati altitudinis perpendicularis Aquæ Nunc enim major Aquæ quan-
titas adimplet Tubum inflexum, quam antea rectum: ſed ma-
jor quantitas Aquæ non gravitat in cauſam quamcunque (ſive ſupe-
rius trahentem, vel prementem ſuperficiem reliquæ Aquæ,
nihil hucuſque de ea determino) cum ſuperfluum gravitatis ſuſtinea-
tur â parietibus Tuborum.

209. EXPERIMENTUM III.

Sumatur Tubus ABCDE. Tab. XI. fig. 10. cujus duo latera AB,
DE recta, quæ etiam ponantur horizonti parallelela: altitudo CF
perpendicularis ſit minor ea, ad quam Aqua in Tubum eundem re-
ctum adſcendit: extremitati E apponatur gutta Aquæ, rapietur Aqua in-
trorſum, adſcendet ſupra DC, deſcendet per BC, & BA, uſque ad
alteram oram A, ubi quieſcet, nequaquam effluens.

Eſt hic Tubus inſtar Siphonis æqualium crurum, qui dum magnæ

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer