Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DE TUBIS CAPILLARIBUS VITREIS. a preſſione eadem poſſet ſuſtineri altitudo Aquæ FB, & CRD, quæ
multo major eſt: ut autem ulterius evincatur magnitudo virtutis
Aquam ſuſpendentis ex anguſto Tubo aut orificio, ſequentia Expe-
rimenta Jurinus fecit.

205. EXPERIMENTUM XVII.

Sumatur vas magnum cujuſcunque figuræ ut ABC in fig. 6. Tab. XI. jus extremitas C abeat in Tubum capillarem, hoc impleatur Aqua,
dein invertatur, & margo AB attingat ſuperficiem alterius aquæ,
manebit totum vas ABC impletum.

206. EXPERIMENTUM XVIII.

Fig. 7 Tab. XI. Sit vas cylindricum BCFG, cujus pars ſuperior F A G
deſinat in Tubum capillarem, impleatur Aqua ad altitudinem FG, ita
tamen ut non attingat partem ſuperiorem infundibuli AFG tum tubus
A modo ſuperius humectetur digito. manebit Aqua in hoc vaſe ſuſ-
penſa ad altitudinem FG, ſi loco Aquæ ſumatur Mercurius, idem
ſit experimenti ſucceſſus, niſi quod Mercurius ſtet depreſſior.

Hæc Experimenta ſunt eadem ſive inſtituantur cum Aqua vulgari,
ſive cum Aquâ, ex qua omnis eductus eſt Aër: Prima fronte vide-
rentur hæc phænomena pendere a denegato aëris introitu per ori-
ficium ſubtilius C in Fig. 6. vel A in Fig. 7. unde Aër premens ſu-
pra vel contra ſuperficiem Aquæ inferiorem, eam in vaſis ſuſtine-
ret: ſed huc non advocandam eſſe Aëris preſſionem Jurinus alio
probavit Experimento.

Præparabatur Tubus 35 pollic. longus, diametri {1/4} pollic. cujus
una extremitas in apicem capillarem deſinebat: hic penitus imple-
batur Aquâ, tum ponebatur ſub recipiente, ex quo omnis edu-
cebatur Aër, Aqua manente ſuſpenſa ad eandem in Tubo altitudi-
nem: non ergo huc preſſio Aëris advocari poterit, quia, ab hac ſi
penderet phænomenon, in vacuo Aqua omnis ex Tubo ſuâ gravita-
te effluxiſſet.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer