Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

# # # Adſcenſus
Diametri \\ tuborum # pollic. # Aquæ # pollic.
# 0.38 # # 0.09
# 0.13 # # 0.3
# 0.09 # # 0.41
# 0.08 # # 0.46
# 0.06 # # 0.61
# 0.05 # # 0.74
# 0.04 # # 0.93
# 0.02 # # 1.85
# 0.018 # # 2.80

Experimenta cum iiſdem tubis aliquoties repetita, dederunt ef-
fectus eoſdem. Attendendum eſt, ut, ſi aqua ex tubis tollenda eſt,
puro ore illam exſugamus, os applicando extremo illi, quod
Aquæ in vaſculo immerſum fuit, nunquam ab altera parte tubum
inflando, tum enim ſuperficies vapore obducitur, & Aqua ſequenti
vice ad paulo majorem vel minorem altitudinem raperetur, ſaltem
tum nunquam obſervatio accurata amplius cum tubo capi poteſt. Tubi arctiſſimi maxima cum rapiditate Aquam in ſe recipiunt, mul-
to tardius tubi ampliores, celeritas autem omnium tanta fuit, ut
ad accuratam menſuram reducere eam non potuerim.

Coroll. 1. Sunt altitudines Aquæ in his tubis accurate in inverſa
ratione diametrorum tuborum. Ex. gr. Exiſtente diametro 0,04
pollicis, adſcenſus fuit 0. 93. pollicis, & data diametro 0,02 polli-
cis, adſcenſus fuit duplo major, æqualis nempe 1,85 poll. minima
enim differentiola hic rejicienda eſt inter obſervationem & calculum,
nemo enim tam ſubtiliter cuncta videre poteſt: & ſi calculus inea-
tur cum reliquis tubis, deprehendetur omnino regula tradita con-
venire.

Corol. 2. Et quia in cylindris, peripheriæ baſium ſunt inter ſe
ut diametri; erunt adſcenſus Aquæ in hos tubos in ratione inverſa
peripheriarum baſium.

Corol. 3. Quia in cylindris æque altis ſuperficies ſe habent uti
peripheriæ, ſunt adſcenſus Aquæ in tubos æque altos in ratione in-
verſâ ſuperficierum, quas tubi habent, interne.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer