Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO partes {12/814} pollicis ingreſſæ erunt in tubum, quæ quantitas eſt adeo
exigua, ut vix ab oculo diſcerni queat, idcirco in Experimento
etiam aliquid, ſed admodum parum Aquæ, tubum intravit Expe-
rimentum hoc etiam inſtituit Honor. Fabry in Phyſ. §. 3. Boyle
in Exper. phyſ. Mech. Exp. 9. pag. 93. tum Sturmius in Col-
leg. Cur. Tentam. 8. p. 45. qui tamen abſque demonſtratione id
reliquerunt: Ex eo autem conſtat Aërem in tubis his contineri ejus-
dem denſitatis cum aëre ambiente, vel reliquæ atmoſphæræ: pone
enim illum eſſe rariorem cum Rohaulto aliisque, an tum in tubum,
etiamſi ſuperne clauſum, non premetur a præponderante atmoſphæ-
râ liquor: id omnino fieret, ſedipſa experientia obſtat, nihil ingredi-
tur, quia aër internus & externus æque denſus vi ſua elaſtica reſiſtit.

190. EXPERIMENTUM XIV.

Tubi utrimque aperti, & inclinati ad horizontem, extremum ſupe-
rius attingat guttam aquæ altius poſitam, hæc intus rapitur deſcenden-
do uſque ad inferius extremum, totuſque tubus penitus impletur: Fluit
autem velocitate majori deſcendens liquor per tubum in hoc Experi-
mento, quam aſſurgit in ipſum erectum perpendiculariter in Exp. I°,
quia duplici vi hic fertur, unâ, qua in tubum adſcendere poteſt ad alti-
tudinem perpendicularem 20 linearum, altera eſt ipſa gravitas, idcirco
hac vi liquor motu fertur accelerato, veluti omnia gravia, uſque ad
oram infimam tubi, ex quâ guttatim effluit. Si vero eodem modo
teneatur alius tubus, cujus inferius orificium clauſum eſt, nihil A-
quæ ſuperius orificium ingreditur, nec deſcendit, excepta aliquâ,
ſed vix nudo oculo conſpicienda quantitate; quia nec vis tubi in A-
quam, nec guttulæ orificio appoſitæ gravitas, ſufficiunt ad aërem
in tubo condenſandum, per demonſtrationem modo datam in Ex-
perimento XIII.

191. EXPERIMENTUM. XV.

Quo tubi vitrei majorem longitudinem habent, eo quoque altius
in ſe Aquam rapiunt; non tamen ſecundum proportionem ali-
quam longitudini reſpondentem, cum duo diverlæ longitudinis tu-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer