Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

PRÆFATIO. cundum tutiſſimam optimamque Regulam a Nieuwentytio in Phy-
ſicis ſtabilitam. Quamvis vero hic quædam præſtiterim, non ta-
men omnia abſolvere potui, quæ deſideraveram; nam adeo ferti-
lis eſt Natura, ut ne quidem res abjectiſſima exhauriri penitus poſ-
ſit, ejuſve perfecta cognitio acquiri.

Diviſi hoc Thema in 8 Capita, quorum

1. Agit de Adſcenfu Aquæ in tubos rectos æqualium diametro-
rum, ſed diveræ longitudinis.

2. De Adſcenſu in tubos ejuſdem longitudinis, ſed diverſæ dia-
metri.

3. De Adſcenſu variorum Fluidorum in eundem tubum.

4. Complectitur Experimenta cum tubis rectis, ſed inæqualis
capacitatis ad utrumque extremum.

5. Agit de Tubis æqualis ubique diametri, ſed vario modo in-
flexis.

6. De Tubis inæqualis diametri & vario modo inflexis.

7. De Tubis in recipiente aëre vacuo concluſis.

8. De adſcenſu liquorum in tubos ſibi mutuo immiſſos.

D EFINITIO. Per tubum capillarem vitreum intelligo, canalem
vitreum, cavum, cylindricum, cujus cavitas adeo anguſta, ut dia-
meter ſit minor {1/10} parte pollicis.

Monitum. Omnia, quæ hic deſcribuntur, Experimenta, capta
ſunt cum tubis. ex vitro albo, puro, in Hollandia confecto, re-
centiſſime conflatis, & ſæpe modo elapſis paucis minutis aut horis: quæ ideo moneo, quoniam brevi tempore cruſta quædam adnaſci-
tur ſuperficiei internæ tuborum, inſtar vitrioli vel ferruginis ad-
creſcentis metallis, quæ impedit, quominus accuratæ obſervatio-
nes inſtitui poſſint, imo quæ ſæpe omnem effectum plane tol-
lit, ut nequicquam liquoris tubos ingrediatur; neque hoc præcave-
ri poteſt etiamſi capſulis probe incluſi tubi conſerventur; nemo
igitur hæc tentamina repetat, niſi ipſe artem tubos componendi no-
rit, vel præſentem habeat artificem, atque eos, modo factos, in
uſum vocaverit, cæteroquin diverſiſſimos a noſtris obſervabit, ſed
erroneos, effectus: in iis vero conſtruendis arcanum non latet, quod
tamen primâ fronte ſubeſle videretur, cum tuborum exiliſſimorum,
quorum craſſities vix capillum humanum ſuperat, mentio fit; verum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer