Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

176. PHYSICA
EXPERIMENTALIS
DE
TUBIS CAPILLARIBUS
VITREIS.
PRÆFATIO.

Præſtantiſſimos ſtudio & doctrina, cum hujus, tum elapſi
ſæculi viros, admodum torſerunt phænomena, quæ vitrum
ſua vi attractrice edit, inter quæ haud infima fuerunt, quæ
tubi graciles, in ſe abſorbendo, atque ad inſignem altitu-
dinem elevando varios liquores, conſpicienda præbuerunt: Quo-
niam omnes ab his tubis editi effectus adverſus generales huc uſque
traditas incedunt Hydroſtaticas leges, eorum cauſam dignam, quæ
inveſtigaretur, judicarunt plurimi; partim ut regularum Hydroſta-
ticarum terminos intelligerent, partim ut hoc paradoxon, quod
ratiocinio tantopere adverſari videtur Mathematico, exponerent,
partim ut alias & quidem frequentiſſimas accuratius perſpicerent Na-
turæ operationes, hiſce ſimillimas, & ab eadem cauſa pendentes,
quales ſunt adſcenſus liquorum nutrientium ex radicibus plantarum
per anguſtiſſimos canales uſque ad earum vertices: ingreſſus fluido-
rum, Aquæ, Mercurii, Oleorum, Medicamentorum, partium
ſubtiliſſimarum Emplaſtrorum, odorum, aliorumque corpori ani-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer