Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DE MAGNETE. feriorem partem fortiter appetiiſſe Verſorii cuſpidem Boream: imo
vis hæc fortior adhucdum obſervata fuiſſet, modo Experimentum
captum fuiſſet in majori latitudine Auſtrali, 35° grad. & longitu-
dine eadem, ſub qua Madagaſcar jacet.

165. EXPERIMENTUM CXXXVIII.

Virga ferrea ita impoſita fuit Incudi, ut ſitum Meridiano terreſtri
parallelum habuerit; ejus extremum, Boream reſpiciens, malleo
tuſum, evaſit polus Boreus, extremum Auſtrale malleo ictum fa-
ctum eſt polus Auſtralis: Succedit autem hoc Experimentum cum
virgis certæ longitudinis & craſſitiei, non cum omnibus; ſi enim
nimium craſſa reſpectu ſuæ longitudinis fuerit virga, licet alteru-
trum extremum Malleo cudatur, vis polorum directrix obſervabi-
tur nulla, niſi extremum tantopere attenuetur, ut virgæ ſubtilitas
certam proportionem ad ſuam longitudinem recipiat. Quæcunque
de effectu Mallei dicta ſunt, etiam intelligenda ſunt de lima ſuper
Ferro ducta, de Ferri attritu ſupra quodcunque durum corpus, de
ſectione ope ſerræ, modo Ferrum ſit longum & tenue: Quo au-
tem memorata inſtrumenta vi fortiori in Ferrum adiguntur, eo Ma-
gnetiſmus illi major inducitur, qui tamen nunquam eo uſque in-
creſcit, qualis a Magnete, etiamſi mediocrium virium, cum Fer-
ro communicari poteſt. Ut cudendo virgam ſupra incudem, extre-
mo alterutri polum Boreum inducamus alteri Auſtralem hac in re-
gione, viam ſequi oportet, quam Acus Inclinatoria præmonſtrat: Ferri pars Auſtralis ſit ſupra incudem multo elevatior, pars Borea
depreſſior, hoc modo cuſa virga, ſemper binos polos in ſuis extre-
mitatibus habebit: ſed ſi Ferrum alio ſupra incudem tenueris modo,
aliquando in utroque extremo polum Boreum obſervabis; ſimilia
plura ſcripta video in Philoſ. Tranſ. N°. 214.

166. EXPERIMENTUM CXXXIX.

Lamella Ferri mollioris intra roſtra forcipis, ultra quæ promi-
neat, capiatur; tum vehementer inflectatur dextrorſum & ſiniſtror-
ſum, donec poſt multas flexiones frangatur; fractura limaturam

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer