Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO erit iis, qui corporum naturam jam callent, eamque determinant,
quod nobis ob nimiam mentis caliginem, & obſcuras Mathemati-
cas cogitationes intelligi non poſſe videtur.

161. EXPERIMENTUM CXXXIV.

Virga ferrea tenuis & longa, Experimenti CXXXI, in Igne can-
defacta fuit, ex quo ope ænei forcipis extracta, immergebatur
Aquæ, ſitu ad horizontem parallelo & in Meridiano Magnetico; extinctæ oſtendit illico cuſpis Borea vim poli Borei, qua Verſorii
polum Auſtralem attraxit; cuſpis Auſtralis attraxit Verſoriipolum
Boreum: erat autem Virgæ in Aquâ extinctæ vis attrahens multo
major, quam cum antea ſupra ſolum refrigerio committebatur: Ad-
notarunt hoc mecum Gilbertus, Rohaultus, Boyleus, & Wol-
fius; verum nuper Cl. Reaumurius hoc obſervatum in dubium vo-
cavit in L’Hiſt. de L’ Acad. Roy. A°. 1723. affirmans ſe ſæpius
hoc tentaſſe, ſed nunquam immediate poſt Ferri extinctionem ul-
lam vim Magneticam deprehendiſſe: ſuſpicatus igitur Gilbertum & Rohaultum non ſatis circumſpecte attendiſſe, & concuſſiones aliquas
cum Ferro, cum extinguebatur, fuiſſe communicatas; obſervave-
rat enim mallei ictus aut concuſſiones aptas eſſe ad Ferrum vi Ma-
gnetica imprægnandum: Quid autem in hac controverſia agemus,
a cujus parte ſtabit veritas? experientia me docuit, tum Gilbertum
cum ſibi aſſentientibus, tum Reaumurium fuiſſe veritatem aſſecu-
tos: Ecce in quonam hic lateat ſubtilitas: ſi capiatur virga longa
tenuiſque, quali nos uſi fuimus in Experimento CXXXI, ſemper
poſt exſtinctionem in Aqua obſervatur illico vis ingens Magnetica; verum ejuſdem virgæ portio unius pollicis duntaxat, aut virga ma-
joris craſſitiei & ſimul admodum brevis, in Aqua extincta, nun-
quam acquirit vim Magneticam, ſenſibus obſervabilem: idcirco
certum eſt, Reaumurium in ſuis Experimentis uſum fuiſſe virgis ni-
mis brevibus & craſſis, in quibus vim Magneticam conſpicerenon
potuit; Gilbertus, Rohaultus, Boyleus, Wolfius inſtituerunt Ex-
perimentum cum virgis tenuibus & longis, ideo opinati vim Ma-
gneticam in omnibus extinctis obtinere ferramentis: Diſcimus ex
ejuſmodi controverſiis, quanta cum cura ad omnes circumſtantias

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer