Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DE MAGNETE. Experimenti CXXXI. in igne candefacta fuit, tum abſque con-
cuſſione intra æneam detenta volſellam, ſupra ſolum lapideum
refrigerio commiſſa fuit, in ſitu ad Æ quatorem terræ parallelo,
atque ſimul in plano horizontali: frigida attraxit Verſorii polum
Auſtralem, repulit Boreum, cuſpide quæ Occaſum ſpectavit: Verſorio tamen admovenda fuit propius uno pollice, ut virtutem
oſtenderet. quamobrem in hoc ſitu frigeſacta debiliores nacta erat
vires, quam cum in Meridiano jacuerat. Prævideram cuſpidis oc-
cidentalis vires attrahentes polum Auſtralem Verſorii; nam decli-
nat hic terrarum hoc Anno Magnes 13°, 20 verſus Occaſum, adeo-
que poſita virga parallela ad Æ quatorem terræ, hærebat cuſpis Oc-
cidentalis in hemiſphærio virium Magneticarum Boreo, inde vim
& directionem poli Borei nacta, non poterat non Verſorii polum
Auſtralem attrahere, repellere Boreum.

2. Supra ſolum lapideum ducto Æ quatore Magnetico accura-
tiſſime, virgam eandem, prius in Igne candefactam, huic Æqua-
tori commiſi refrigerandam; quo facto, cuſpide utraque attraxit
Verſorii polum Boreum & Auſtralem, adeo ut vere indifferens fue-
rit virga, nullis donata polis, quemadmodum fieri debebat.

3. Iterum virgam eandem, in Igne candefactam, ſolo impoſui
lapideo, ut Meridianum Magneticum ſecaret angulo 45 graduum,
atque cuſpide una ſpectaret Ortum Septentrionem verſus, altera
Occaſum Auſtrum verſus. Illius refrigeratæ cuſpis occidua attra-
xit Verſorii polum Boreum, nihil agens in Auſtralem, cuſpis O-
rientalis attraxit Verſorii polum Auſtralem, nihil agens in Boreum: fuerunt hæc Experimenta ſummâ cum curâ capta in loco ab omni
Ferro remoto: In attractione cuſpidum nihil anomali eſt, quippe
in §. 3. cuſpis Auſtralis, evaſit polus Auſtralis, attrahens ideo Ver-
ſorii polum Boreum: verum indifferentia alterius cuſpidis virgæ dif-
ficilius intelligitur, quippe hæc evincit attractioni æqualem fuiſſe
repulſionem, & proinde hæc cuſpis bipolaris fuit reſpectu poli Au-
ſtralis: ita quoque altera cuſpis Virgæ ſe habuit, indifferens hæc
enim reſpectu poli Borei, attraxit polum Verſorii Auſtralem: adeo-
que hæc cuſpis bipolaris fuit reſpectu poli Borei, vi attrahente unius
æquilibrata cum repellente alterius poli. Ter felicem profecto, qui
hæc clare intelligat, exponereque poſſit! proculdubio id facillimum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer