Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO ejuſmodi vim directricem obſervare potui, imo etiamſi aliquotin
Meridiano eodem jacuerint diebus.

Ecce aliquam Analogiam inter vim Magnetis in Ferrum, & inter vim univerſalem Magneticam, pendentem ex Magnete in
imo Terræ concluſo, & Ferrum: Magnes poſtulat lamellas fer-
reas certæ tantum craſſitiei, quibus ſuam vim communicat, il-
lam nequaquam craſſioribus impreſſurus: Eodem modo Ferrum
deſideratur certæ longitudinis & craſſitiei, quod ſibi commiſſum
ſponte vim Magneticam acquirat: Non dubito, quin omne Fer-
rum, utcunque craſſum, vi Magnetica imprægnari poſſit, modo ſit
ſatis longum; ſed proportio inter craſſitiem & longitudinem re-
quiritur, qualis hæc ſit, defectu ſufficientium Experimentorum,
nondum mihi conſtat.

Addunt, & recte, autores harum obſervationum, Ferrum can-
defactum & in Meridiano poſitum, ocyus vi Magnetica dire-
ctrice imbui, quam Ferrum frigidum. Ferrum igitur tenue, & longum, ſua ſponte vim directricem acquirit, qua Acus nauticæ
ſive Verſoria aguntur, modo aliquamdiu in Meridiano jacuerit,
quamobrem abſque Magnetis auxilio Verſorium haberi poteſt, & directio ejus explorari: Tenuem enim & longam cape virgam,
quam per medium parvi ſuberis transfige, ut aquæ innatet in
labro magno, poſito in loco valde tranquillo, hujus cuſpidem
verſus Boream, haud aliter quam Verſorium, dirigi obſervabis,
lento tamen hæc converſio & directio abſolvitur motu: Idem
fit ſuſpenſâ virgâ ex filo tenuiſſimo, ſerico, non intorto, uti
monet Gilbertus Lib. 1. Cap. 12. pag. 32. Adeoque vis, quam
Magnes Terræ interior cum Ferro communicat, non deſtruitur
illico, ſed aliquamdiu permanens, efficit ut Ferri pars, quæ ul-
timo Boream ſpectavit, pergat converti ad Boream.

160. EXPERIMENTUM CXXXIII.

Quemadmodum in tentamine ſuperiori Ferrum in Meridiano
poſitum exploratum fuit, ita examinandum erat, quid continge-
ret in Ferro jacente parallele ad Æquatorem Terræ ſitu prio-
rem ad angulos rectos ſecante: Proinde virga ferrea tenuiſſima

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer