Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

157. CAPUT QUINTUM.
De vi Magnetica Ferri.

Admodum univerſalis eſt virtus Maguetica, in corpore quo-
cunque ex Ferro confecto latens; five enim fuerit magnum
vel parvum, craſſum vel tenue ferramentum, manifeſto vim attra-
ctricem ſuam demonſtrat, quam exercet in Limaturam, Arenam
Virginienſem, aut in Acum Magneticam; atque directrice virtute
ſæpegaudet, qua ad eaſdem cœliplagas, ſibi commiſium, convertitur,
quam Magnes aut Verſorium: Hoc autem non admirandum eſt,
quia ſupra adnotavimus, Ferrum rubigine corroſum vetuſtate tem-
poris, atque Lapidis poris infuſum, in verum Magnetem abire & commutari; neque magno indigemus molimine ad vim Magneticam
in corporibus ex Ferro fabrefactis inveniendam, omnis enim culter,
forceps, forfex, clavus, cuneus, acus, aut quodcunque aliud ad
manus inſtrumentum fuerit ferreum, Arenam Indicam aut ferream
ſcobem ad cuſpidem angulumve ſuum attrahendo affigit: Cognita
hæc elapſo ſeculo fuerunt plurimis, præcipue tamen Viris ſtudio
& doctrinâ præſtantiſſimis Gaſſendo, Rohaulto; & hac tempeſtate
ulterius confirmata â Wolfio, Reaumurioque in L’Hiſtoire de L’ A-
cad. Roy. A°. 1723. De Magnete ejuſque viribus acturus, non
omittendas obſervationes de vi Ferri captas cenſui, cum ejuſdem
ſint naturæ ac priorcs, atque ex his lux quædam affulgeat il-
lis: & quemadmodum plurima, quæ de Magnete olim affirmaban-
tur, novo examini ſubmittens confirmavi, aut errorem detexi, ita
hic pergendum erat, exploranda erant aliorum inventa de novo,
hiulci ſupplendi, omiſſa & præterviſa addenda, in ordinem redi-
genda, quæ ſparſim apud alios exſtabant; hæc præmonenda duxi,
ne trita, aut aliorum inventa pro meis venditare videar.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer