Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO pere deviaret a Septentrione Ortum verſus, quam altera Occaſum
verſus.

8°. Dein Acus impoſitæ fuerunt axibus brevioribus, ut ſibi pro-
piores eſſent quam in Experimento præcedenti & tantum diſtarent
{4/12} pollicis; cum ambæ cuſpides Septentrionales erant directæ in
Septentrionem, ſibi relictæ ſunt, tum a ſe ſponte ſeparatæ ſunt di-
ſtantia 46 graduum, & quando alterutra petebat plagam Orien-
talem, altera Occidentalem petebat.

9°. Quando cuſpis Auſtralis unius Acus ponebatur ſupra cuſpi-
dem Septentrionalem alterius, ambæ ſeſe amplectebantur, mane-
bantque in loco in quo ſe primum amplexæ ſunt, adeoque non di-
rigebantur verſus verum Septentrionem & Auſtrum.

10°. Quando ambæ Acus velociter primum vertuntur, dein-
de ſibi relinquuntur, non quieſcunt priuſquam cuſpis Borealis
unius Acus amplectatur cuſpidem Auſtralem alterius Acus.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer