Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DE MAGNETE. verſa fuit verſus Occaſum, & poſt aliquot vibrationes manſit im-
mobilis ad 42 gradus verſus Occaſum.

2°. Acu vero in capſula primo paulum vergente verſus Ortum re-
ſpectu Acus ſuperius impoſitæ, cuſpis Septentrionalis Acûs in ca-
pſula dirigebatur verſus Ortum, ſtabatque immobilis poſt aliquot
vibrationes ad 41 gradus verſus Ortum: adeoque tantopere a pri-
mo ſitu declinabat verſus Ortum, quam in præcedenti experimento
verſus Occaſum.

3°. Dein ſuperiori Acu remotâ, Acus in capſula redibat ad gra-
dum 360. tum vero iterum imponebatur vitro altera Acus, ut cuſ-
pis Septentrionalis reſpiceret Occaſum, adeoque ut ambæ Acus
ſe ad rectos angulos ſecarent. Tum cuſpis Septentrionalis A-
cus in capſula convertebatur verſus Ortum quantitate 13 gra-
duum.

4. Iterum ſuperiori Acu remotâ, aliaque in capſulâ quieſcente,
Acus vitro impoſita fuit cuſpide Septentrionali ſpectante Ortum,
tum cuſpis Septentrionalis Acus in capſula mota fuit verſus Occa-
ſum quantitate 13 gràduum.

5°. Cum igitur cuſpis Septentrionalis Acûs in capſula diſtabat in
Experimento 4° a cuſpide Auſtrali Acus ſuſperioris gradibus 77. hu-
jus cuſpis Auſtralis adducta fuit verſus Septentrionalem alterius A-
cûs quantitate 10 graduum, tum cuſpis Septentrionalis acceſſit ad
hanc 5 gradibus.

6°. Quando Acus ſupra vitrum poſita adhuc ſua cuſpide Auſtrali
admovebatur 5 gradibus verſus Septentrionalem cuſpidem Acus in
capſula, tum ſubito cuſpis Septentrionalis accedebat ad Auſtralem
alterius, ita ut ambæ Acus immediate ſibi ſupra poſitæ quaſi eſſent,
imo elevabatur cuſpis Acus in capſula ſurſum tangendo vitrum, qua
parte Acus ſuperior jacebat.

7°. Experimenta autem adhuc erant inſtituenda cum duabus A-
cubus, quæ ambæ ſupra cuſpidem erant mobiles; ſed hæ poneban-
tur ita, ut cuſpides jacerent in linea recta continuata, hoc eſt di-
recte ſupra ſe mutuo, & in diſtantia 10 linearum. tum ambæ cuſpi-
des Acuum directæ fuerunt verſus plagam quandam Septentriona-
lem, ita tamen ut non ſibi parallelæ fuerint Acus, ſed una tanto-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer