Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DE MAGNETE. in hoc Capite commemoravimus, non inter facillima intellectu po-
nenda; nunc ignoratâ cauſâ, inſtar talparum fodimus, quærimus,
inveſtigamus, anfractuoſas ingredimur vias, aliquando ſteriles, ali-
quando exiguum laborum fructum afferentes; id tamen poteſt nobis
eſſe ſolatii, Experimentum recte inſtitutum, accurate cum omnibus
circumſtantiis obſervatum, manere Experimentum, hoc eſt ſemper
verum, & alicujus uſus; neque illis unquam ſubjici viciſſitudinibus,
quibus ratiocinium, utcunque ſubtile, ex levi obortum hypo-
theſi.

154. EXPERIMENTUM CXXVIII.

Prope Verſorii alterutram extremitatem teneatur aliquod Ferrum,
non imprægnatum vi Magnetica, niſi quam ſua ſponte acquirit,
Verſorii directionem mutabit, ad ſe alliciet, non aliter quam verus
Magnes; motum proinde ejus ſequetur Verſorium, quod in orbem
converti, variis in plagis ſiſti, dirigique poteſt pro lubitu, moto
tantummodo Ferro: ſi autem vi donatum Magnetica ſit, Verſorium
longe vehementius attrahet in eadem diſtantiâ ac ante, aut multo
remotius poſitum nihilominus operationem ſuam demonſtrabit.

155. EXPERIMENTUM CXXIX.

Explorandum adhuc erat, quomodo duo Verſoria, vi Magneti-
câ donata, poſita in eodem horizontali plano intra mutuæ actionis
ſphæram in ſe operarentur: unum Verſorium, quod huic Experi-
mento inſerviit, erat 6 {3/4} pol. longum, alterum 9 poll. utrumque ſuo
ſtylo, ſupra quem libere poterat converti, imponebatur: erat alte-
rum alteri parallelum; utrumque cuſpide Borea ſpectabat Boreum; centra utriuſque ſive ſtyli jacebant in recta Æquatori Magnetico
parallela, in qua pro lubitu propius ſibi, aut remotius iterum, pone-
bantur, quo Verſoria tantundem ad ſe accedebant: erat Verſorium
brevius ad Ortum longioris ſitum: tum 1° diſtantibus ſtylis a ſe 4
pollicibus, acceſſerunt ambo poli Borei ad ſe parum, atque tantun-
dem receſſerunt Auſtrales a ſe: admotis propius ſtylis, ut tantum
3 poll: a ſe diſtarent, receſſerunt a ſe poli Borei parum, acceſſerunt

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer