Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO li filorum cognomines ſibi impoſiti fuerunt ad longitudinem dimi-
dii pollicis, atque aliquot ictibus mallei percuſſi ſupra lapideam in-
cudem, quibus ſupra ſe invicem applanabantur; tum extremitas ap-
planata unius fili obverſa Verſorii cuſpidi Boreæ, quam ante re-
pulerat, nunc attraxit, alterius fili eadem extremitas polum
Boreum Verſorii repellebat, ut ante.

153. EXPERIMENTUM CXXVII.

Quoniam judicaremus ex prioribus Experimentis, mutatum par-
tium, ferream componentium maſſam, ſitum directioni Magneti-
cæ differentiam afferre, antequam eam ſtabilirem ſententiam,
alia tentamina capienda adhuc eſſe ratus ſum, in quibus partium
ſitus mutatur, ſed modo â prioribus paulum diverſo; filum ferreum
4 longum pollices, ejuſdemque cum præcedentibus craſſitiei, ſu-
per polo Magnetis ductum, altero extremo Verſorii cuſpidem Bo-
ream attraxit, altero Auſtralem, neque ulla Punctorum Conſequen-
tium in intermedia aliquâ parte ſigna edidit; fuit filumper foramen
anguſtius, laminæ inflictum Chalybeæ, trajectum, quo longitudi-
nem 5 {1/2} pollicum nactum fuit, manentibus ad utramque extremitatem
iiſdem polis, vireſque inſignes oſtendentibus, iterum nulla Puncta
Conſequentia in tota longitudine conſpecta fuerunt: Eodem filo
per anguſtius foramen deinde trajecto, quo 7 pollices longum eva-
ſit, eadem directio, quæ ante, permanſit, attrahente nempe una
extremitate Verſorii polum Boreum, repellente Auſtralem, & al-
tera extremitate trahente polum Auſtralem, repellente Boreum; neque repetita ulterior fili attenuatio per anguſtius foramen novam
directionem induxit, aut priſtinam immutavit: mutatus tamen fuit
in his tentaminibus partium fili ſitus, ita ut forſitan nullæ, quæ
ſe antea contigerant, ſibi adhæſerint aut in vicinia manſerint; ſedad
inſigne intervallum â ſe mutuo fuerint remotæ.

Situs igitur partium mutatus non poteſt directionis inverſæ cauſa
univerſalis dici, dantur quippe caſus, in quibus aliter dirigitur Fer-
rum mutatâ ejus formâ, dantur alii, in quibus nulla diſcrepantia
directionis obſervatur. Ecquis tam felix erit, qui eruta Magneti-
cæ virtutis cauſa, hæc phænomena clare intelliget, ſunt ea, quæ

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer