Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DE MAGNETE. corpus filorum repulit Boreum, tenuit immobilem ſuſpenſumque
polum Auſtralem. 2°. Duo alia ejuſdem longitudinis fila contorſi
circa ſe mutuo, quæ ambo attraxerant uno extremo polum Boreum,
altero Auſtralem, & reciproce repulerant, quemadmodum bona
Verſoria faciunt: hæc in unum contorta & bifido deſinentia capi-
te, uno extremo polum Verſorii Boreum attraxerunt, altero ex-
tremo repulerunt, utroque tamen ſui extremo repulerunt polum
Verſorii Auſtralem: media parte ſuæ longitudinis obverſa cuſpidi
Boreæ Verſorii, eam tenuerunt immobilem, nec attrahentia nec re-
pellentia; attrahebant nihilominus cuſpidem Auſtralem: Eſt hoc
Experimentum illius indolis, ut non facile intelligatur, quamvis
clare deſcriptum, niſi quis ipſe repetierit, variiſque exploraverit
tentaminibus.

151. EXPERIMENTUM CXXV.

Filum ferreum, ſuper Magnete ductum, 4 longum pollices, al-
tera ſui extremitate repellebat utrumque Verſorii polum, alterâ at-
trahebat Boreum, fugabat Auſtralem: extremum, quod utrumque
polum repulerat, ſupra lapidem malleo percuſſum & applanatum fu-
gabat, ſed vi imbecilli, polum Boreum Verſorii, attrahebat Au-
ſtralem: alterum fili extremum etiam applanatum malleo attrahebat
polum Boreum, repellebat exigua vi Auſtralem, intermedia fili
portio donabatur duobus punctis conſequentibus, quorum unum
repellebat, alterum attrahebat cuſpidem Verſorii Boream. 2°. Ducto hoc filo ſuper Magnetis polo Auſtrali, alterutra extremitas
obſervabatur allicere polum Verſorii Boreum, altera Auſtralem; tum percuſſo medio vi mallei, & applanato ad longitudinem unius
pollicis, permanſit eadem in utraque extremitate vis directrix, ſed
multum debilitata, neque intermedia longitudo punctis conſequen-
ribus donata videbatur.

152. EXPERIMENTUM CXXVI.

Duo exploravi fila ferrea 4 pollicum, quæ Magneti affricta, uno
extremo attrahebant polum Verſorii Boreum, altero Auſtralem, po-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer