Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DE MAGNETE. eandem, directione alterius dimidii plane inverſâ. 3°. Aliquando
nullam virtuti Magneticæ mutationem induci, præterquam decre-
mentum, quod ſemper contingit in omnibus fiſſis filis. 4° Quan-
do una pars fili poſt fiſſionem mutatur in directione, tum ſemper
pars fili eſt tenuior, quæ mutatur, craſſiori manente eadem. 5°. Aliquando poſt fiſſionem alterius partis fili polus converſus eſt, al-
tera extremitate manente indifferenti, ita ut æque alliciatur â po-
lo Magnetis Boreo, quam ab Auſtrali. 6°. Aliquando una pars fili
attrahitur ab uno polo, ſed eadem extremitas neque attrahitur,
neque repellitur ab altero Magnetis polo, neſciens quaſi quorſum
ſe vertet: Suſpicabatur in principio Doctiſſimus Derhamus directio-
nis mutationem pendere â violentiâ filis inducta ferreis in fiſſione
& flexione, ſed hanc ſententiam rejecit, obſervans nonnullorum
fiſſorum & parum inflexorum filorum dimidium eſſe mutatum, al-
tera parte manente eadem: tum nonnullorum valde inflexorum di-
rectionem permanſiſſe. Præterea obſervavit perinde eſſe, ſive à
polo Boreo, ſive â polo Auſtrali fiſſio incepta fuerit.

148. EXPERIMENTUM CXXII.

Cum filum ferreum fiſſum acquirit unam ſuperficiem planam,
qua parte ſcilicet tranſit cuneus, alteram gibbam, magna eſt dire-
ctionis differentia, ſi filum impoſitum fuerit plano, ut planities
ſurſum ſpectet, ſive deorſum. Gibba ſuperficies ſit ſuperior, plana
inferior fili horizontaliter jacentis, tum id attrahetur a duobus po-
lis Magnetis, & ab iiſdem repelletur; ſed invertatur filum, ut
planities ſurſum ſpectet, tum una extremitas attrahetur ab uno
Magnetis polo, repelletur ab altero. Hoc etiam ſubtiliter ob-
ſervavit Derhamus, opinatus lubricitatem directionis pendere
a converſione polorum ex fiſſione, qua polus Boreus evaſiſſet
Auſtralis, ſed nunquam detegere potuit, latera cujusvis extre-
mi, alteriuſve partis, eſſe eadem, Magnete nunc huic, nunc alte-
ri lateri oppoſito.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer