Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO polus ſe contigerit, vis directione oppoſita exiens & ſibi æquilibra-
ta, ſe neceſſario deſtruit, ita ut Ferrum aliud attrahi nequeat,
quantum enim attraheretur ab uno fili polo, tantum repelleretur
ab altero, hinc actione nulla ab utroque ſimul movetur: quia au-
tem uterque polus ſe attrahit, vim retinere deberet; imo eam reti-
net & immutatam, ſi filum ita tantummodo inflexum fuerit, ut
ſponte ſe reſtituat in priorem rectum ſitum; ſed amittit partem vir-
tutis cum ita inflectatur, ut ſitus partium mutetur, aſperaque red-
datur ſuperſicies, quemadmodum ſupra in Exper. CXIII. demon-
ſtratum fuit: aſt ſubtilem Derhami obſervationem nondum intelli-
gimus, quid enim dies aut veſpera afferre poteſt viribus magneti-
cis, ita ut hoc tempore maneant ſuperſtites, altero evaneſcant? non
Lux aliquid hic contribuit, tum enim potius diurnis horis maneret
vis in filis inflexis, quam veſpertinis: non calor aut frigus rarefa-
ctione aut condenſatione eſt cauſa, quippe dies hyemales ſunt fri-
gidiores noctibus æſtivis, quare hyeme ſemper ſuperſtes vis obſer-
varetur, ſi a frigore penderet: nunc modo admirandam proprieta-
tem virtutis Magneticæ adnotare licet.

141. EXPERIMENTUM CXV.

Fili ferrei, Magneticâ vi imprægnati, altera extremitas in for-
cipe teneatur firme, prehenſa altera extremitate intorqueatur totum
filum, ita ut axis ſemper maneat idem, ſive immobilis & proinde
omnium partium internus ſitus mutetur, variis abſolutis intorſioni-
bus obſervatur vis directrix fili multum debilitata, & aliquando in-
verſa, ita ut extremitas, quæ attrahebatur antea â polo Magnetis
Boreo, nunc ab eo repellatur: Cum variis filis hoc Experimentum
inſtitutum diverſa phænomena exhibet, cum enim filum nulla con-
ſequentia puncta habuerit ante intorſionem, eâ peractâ viſum
fuit accepiſſe Puncta Conſequentia varia, nunc ab axis cuſpide
Borea attracta, nunc repulſa, motâ nimirum Acu ſecundum to-
tam fili longitudinem, quemadmodum Doctiſſimus Derhamus etiam
obſervavit.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer