Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO ta, {1/12} pollic. craſſa, ſuper polo Magnetis ducta, vim attractricem
accepit; exploravi quantum ponderis ferrei lamina ab extremitate
alterutra geſtabat, ut virium Magnitudinem cognoſcerem, ponde-
re cognito, eidem extremitati appoſitæ & affrictæ fuerunt 20 lamel-
læ, quæ nunquam antea Magnetem olfecerant, quæ erant æquales
& ſimiles priori; omnes hæ vim Magneticam ab affrictu receperunt: deinde iterum expertusfui, quantum ponderis lamina prior nunc ele-
varet, an vires attractrices decreviſſent, communicatæ cum 20 aliis
lamellis, an vero permanſiſſent; idem omnino pondus geſtari cum
eadem facilitate deprehendi, ac ante; unde concludendum erat,
vires quidem a Ferro communicari cum Ferro, ita tamen ut id, quod
liberalitatem ſuam hac communicatione oſtendit, nihil amittat. Unde vero aliorum error, vires imminui ſtatuentium? Ecce fon-
tem: Cum ſupra Ferrum plures laminæ traducuntur, ſordes abra-
duntur, quæ extremitati adhærent, huic igitur ſi pondus geſtandum
apponis, non id immediate metallo applicas, ſed corpuſculis inter-
poſitis, hinc aliquo intervallo pondus a Ferro ſejunctum tantis vi-
ribus attrahi nequit, quemadmodum Experimenta ſuperius in Ca-
pite primo & ſecundo allata evicerunt: hanc erroris eſſe veram
cauſam affirmo, mihi enim primum hoc tentanti viſa fuit eorum
Philoſophorum ſententia non repugnare veritati, quippe minus pon-
deris geſtabat lamina poſt, quam ante, aliarum affrictum, obſer-
vatis autem extremitati appenſis ſordibus, iiſque abſterſis, pondus
priſtinum a laminâ ferebatur.

137. EXPERIMENTUM CXI.

Explorandum deinde duxi, quantum virium 20 lamellæ ſupra
primam, Lapidi antea applicatam, frictæ, acceperant; in omni-
bus vim attrahentem proxime æquam vigere deprehendi, in ſingu-
lis tamen minorem, quam in prima lamina fuerat: Uni ex viginti
affricui cultrum majorem, qui vi Magnetica imprægnabatur, mi-
nori tamen, quam in lamina erat, cui applicabatur: huic cultro
alium affricui, eidemque iterum alium, huic ultimo tandem quar-
tum; verum hic tam parum virtutis accepit, ut vix limaturæ par-
ticulam, vel pulviſculum Virginienſis arenæ attraheret, qualem an-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer