Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

Quamvis Philoſophi hæc Experimenta cum cura inſtituerint, non
tamen magnos evitare errores potuerunt, quia polus Magnetis non
eſt punctum, ſed plaga lata: Ex quo puncto igitur hujus plagæ
diſtantia menſurabitur, an ex medio, an ex aliquo margine? Ideo
non miramur obſervationes Cabæi, Gilberti, Grandamici, Whi-
ſtoni valde inter ſe differre. Cl. de La Hire cum ejuſmodi Terrel-
la, Diametri unius pedis, experimenta inſtituit ſpectantia Declina-
tionem Acus, hanc variis imponendo Meridianis, obſervavit A-
cum aliquando declinaſſe verſus Orientem, aliquando verſus Oc-
cidentem, aliquando nihil, vid. L‘Hiſt. de L‘Academ. Roy. A°. 1705. Perperam tamen me judice ex his Experimentis concludere-
tur, ſimilem deprehenſum iri Inclinationem & Declinationem A-
cuum in variis Terræ locis, nam ingens eſt differentia inter totum
Terrarum orbem, & Terrellam Magneticam: Terrella, quanta
eſt, Magnes eſt, Acum trahens dirigensque verſus ſuperficiem ex-
tremam & plagas polares: Verum tota noſtra Terra non eſt Ma-
gnes, qui Acum ad ſuos polos in ſuperficie ſitos determinat, ſed
verſus polos profunde locatos in intimo gremio, unde maxima
inter directionem Acus a Magnete, & a Terra debet intercedere
diſcrepantia: Varia Acus Declinatio, quam La Hire obſervavit,
procul dubio pendebat ab heterogeneitate Magnetis, qui nonnullas
partes in ſe generoſiores, alias imbecilliorum virium concludebat: & prout Magnes plus minuſve homogeneæ ſit ſubſtantiæ, ita quo-
que diverſa phænomena Inclinationem ſpectantia, exhibebit, hinc
tanta quoque differentia inter experimenta Cabæi & Grandamici,
qui variis uſi fuerunt Magnetibus.

130. EXPERIMENTUM CV.

Verſoria quæcunque rite compoſita ducantur ſuper eodem polo
Magnetis, hæc omnia impoſita ſtylis politiſſimis in eadem regio-
ne, eodem tempore dirigentur ad eandem cæli plagam: Neque
directionis differentia obſervatur Verſoriis ad diverſiſſimorum Ma-
gnetum polos cognomines affrictis, ſive fortius, ſive lenius, imo
etiamſi in intervallo â polo.

Cum pluribus diverſiſſimæ longitudinis Verſoriis tentamina feci,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer