Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

Auzutus opinabatur materiam fluere per Terram ad axin pa-
rallelo motu, fluxum tamen continuo immutari ab alterationibus,
quas arte & opera Terræ inducimus, eam excavando hic, alibi
accumulando & montes & acervos; idem fieri a naturalibus cor-
roſionibus & excavationibus, tum a metallorum generatione: Verum
an tam exiguæ mutationes, quas foſſores Terræ inferunt, pote-
runt tantam varietatem, & tam conſtantem inducere Declinationi
Magnetis? Quomodo Magnes ſtationarius explicabitur, qui per
4 ſe ſequentes annos a 1720 ad 1725 eadem directione actus
fuit? An toto hoc tempore foſſores metallorum per univerſum
terrarum orbem quieverunt? Quomodo retrogradus explicabitur
Magnetis motus? Hanc idcirco opinionem, in Philoſ. Tranſ. N°. 51. propoſitam, nemo amplius amplectitur, nec fovet.

Sed ne tempus teramus in hypotheſibus enumerandis, ad ex-
perimenta redeamus potius, quæ quamdiu ſtabit Phyſicæ honos,
eadem permanebunt, & firmam baſin ratiocinio ſemper ſtruent,
quæcunque inveniatur cauſa directionis, aut quocunque modo
comparata fuerit vis Magnetica.

129. EXPERIMENTUM CIV.

Conati fuerunt nonnulli Philoſophi Inclinationem & Declinatio-
nem Acuum Magneticarum explicare ex effectibus, quos Magnes
in ejuſmodi Acus edit, fingentes ideo Magnetes globoſos, ſive
Terrellas, quia Terram Magnetem grandem habuerunt, in qua
omnia phænomena modo majora fiunt, quorum exiguas imagines
Magnes quoque conſpiciendas præberet: globoſo lapidi inſculpſe-
runt Æquatorem, inter utrumque polum medium, & Meridianos,
quales in artificialibus ſpectamus globis; Ut Inclinatio Acus intel-
ligatur, ſit in Tab. 5. fig. 7. A B C D Magnes Sphæricus, Acus
ſit G H, per cujus centrum gravitatis I ducatur recta E K ex cen-
tro Magnetis, atque in hanc perpendicularis M N, repræſentans
horizontem, quæ ſit parallela Tangenti punctum L, tum menſuretur
angulus M I G, qui vocatur Inclinationis, menſuretur diſtantia pun-
cti L a polo A, quo facto habetur Inclinatio Acus in determinata di-
ſtantia â polo Magnetis: hac methodo condiderunt Tabulam appo-
ſitam.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer