Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO explicari nequit Declinatio Declinationis, cui Magnes perpetuo ſub-
jicitur.

Magneti naturalem ſenſationem adſcripſit Helmontius in Magn. Vuln. Curat. pag. 727. Si enim, inquit, Magnes ſe ad polum diri-
gat, eundem noviſſe oportet, ſi in directione ſuâ errorem non ſit
facturus, & quomodo quæſo noverit, ſi non ſentiat ubi ſit? ſimili-
ter ſi ad Ferrum eminus poſitum ſe torqueat polo neglecto, Ferrum
ſenſiſſe prius neceſſarium eſt, varios igitur ſenſus imaginis habet,
tum amoris & philautiæ, adeoque phantaſiâ quâdam naturali dona-
tus eſt.

Verum omnis noſtra ſcientia, omnis ſenſatio, amor, philautia,
ad mentem pertinent, rem â corpore diſtinctiſſimam, ergone Ma-
gnes quoque ex corpore & animâ conjunctis conſtabit, quomodo
Philoſophus hoc novit? an ex effectibus hactenus cognitis id probabi-
tur? niſi aliis id evincat argumentis, aſſenſum a nemine extorquebit.

Melioris proſapiæ viſa fuit acuti Carteſii opinio, qua ma-
teriam quandam Magneticam, inſtar ſtriarum exilium formatam,
perpetuo circa Terram volvi ſtatuit, quæ egreſſa & ingreſſa Terræ
polos, delataque in ejus Meridiano, ſuâ determinatione Acum & Magnetem dirigeret, ſecumque abriperet: At Acus non directa
Terræ polos verſus niſi in pauciſſimis locis, & alii obnoxia ſemper
variis annis Declinationi hanc opinionem ipſa penitus refutat; tranſ-
eo ſtrias breviſſimas fluidæ materiæ adſcriptas, quibus Magnes pro-
cul diſſitus Magneti adduceretur, legibus Mechanicis adeo adver-
ſari, ut intelligi nequeat tam abſona ex ſapienti progigni potuiſſe
cerebro: quomodo enim cochleæ beneficio corpora ad ſe mutuo
movebuntur, niſi ejus longitudinis fuerit cochlea pater, ut & in
matre immobili hæreat ab una parte, alterâ vero uſque ad corpus
movendum exporrigatur: nec ſubtilior eſt explicatio Declinationis
Magneticæ, quæ penderet â Ferro & Magnetibus, qui in viſceri-
bus Terræ aut in fundo maris hærerent; cum magnus Terræ aut
maris tractus eidem declinationi ſubjiciatur, quæ etiam ordinatim
augetur, manente fundo immoto atque immutato: inſuper Ferrum
ad tantam diſtantiam, quæ maris Indici profunditati æqualis eſt, in
alium Magnetem non videtur poſſe agere, quia experientia demon-
ſtrat, tormenta bellica ferrea in navibus ad 20 pedum diſtantiam

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer