DISSERTATIO
ſiderari: huc uſque tantum aliquid de Magnete ſubolfacimus, quem
ignoraverunt penitus antiqui: id laudis nobis ſufficiat; nos plura
illis tentaſſe, obſervaſſe aliquem progreſſum, aliquem motus ordi-
nem antea incognitum, idque noſtri temporis Philoſophis ſufficere
judicavit Fontenellius in L’Hiſt. de L’Acad. Roy. A°. 1712, ne
animo deſpondeant in mediis Anomaliis, quibus Magnes abunde
luxuriat: Hæreat igitur Magnes in imis Terræ viſceribus, ad quem o-
mnes noſtri Magnetes, omnes Acus Nauticæ & Inclinatoriæ, omne
Ferrum denique dirigitur attractum, eodem modo ac a noſtris Magneti-
bus attrahuntur alii, nihilominus id reſtat, quomodo & â quâ cauſâ iſta
attractio perficiatur: Cauſa effectuum ſimilium procul omni dubio
erit eadem; quæ enim noſtros Magnetes ad ſe appropinquare facit,
ea Magnetes in ſuperficie Terræ dirigit trahitque verſus grandem
iſtum in Terræ gremio concluſum Magnetem: An hæc cauſa erunt
effluvia corporea, aut fluidum aliquod perpetuo curſu agitatum,
quod ex imis Terræ penetralibus egreſſum, circulum circa Terram
obit, per Aërem, & ipſam Terræ ſubſtantiam circumlatum rapi-
diſſimi inſtar fluminis, quod ſecum abripit Magnetes noftros, Acus,
& Ferrum omne, dirigitque certas verſus plagas? Nequaquam profe-
cto, evicimus enim ſuperius plurimis argumentis ex experimentis
tantummodo petitis, Magnetes noſtros non regi ab effluviis, nec
quocunque alio admiſſo fluido explicari poſſe phænomena, con-
feſſi fuimus poſt totidem examina animum hebeſcere, neque cauſam
divinari, aut demonſtrari potuiſſe: eadem abdita hic regnat cauſa; priorem qui invenerit, hanc quoque intelliget, ab ea tantum di-
verſam magnitudine, non operatione attrahente vel dirigente: an-
tequam igitur demonſtrari Geometrice poſſit directio Verſorii, In-
clinatio Acus, & virium agentium quantitas, exſpectandum erit, do-
nec cauſa Magueticarum virium eruta fuerit.
Utcunque exiguum in Magnetica doctrina fecerimus progreſſum,
nihilominus experimentorum ope errores antiquorum deteximus, at
que eſſe abſonas eorum hypotheſes, nimiſque temere effictas, qua-
rum ope directionem Magnetis ſe explicare confifi ſunt: Adeamus
veterum ſcholas, atque breviter percurramus opiniones præcipuas,
omnes enim examinaſſe non juvat.
Fuerunt nonnulli, qui explicituri, quare ad Septentrionem diri-