Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

PRÆFATIO. aliaque deſcripſit Leewenhoekius in Phil. Tranſ. No. 371. Haſce
generationes Magnetum ex ferro corroſo notavit etiam Vallemontius
in deſcriptione Magnetis Chartrenſis: tum Gaſſendus in Scientia Phyſi-
ca, Sect. 3. pag. 128. & ad Epicurum pag. 205. Dechales in curſu
Mathematico: Philip. Coſta Mantuanus in Libro de compoſitionibus
Antidotorum. Schottus in Magia magnetica pag. 225, 231. Ca-
bæus in Philoſ. Magn. Lib. 1. cap. 17. pag. 62. Sturmius in Phyſi-
ca Electiva Tom. 2. pag. 1090 La Hire in Journal des Scavans
Ao. 1691. Rohaultus in Phyſica, part. 3. cap. 8. §. 39. imo Aldro-
vandus in ſuo muſæo ejusmodi fragmentum conſervabat, petitum ex
Templo Italico Arimini.

Novi equidem Nob. Boyleum dubitaſſe an unquam ferrum
hoc modo in Magnetem abiret, ſimilem illis, qui eruuntur ex fodi-
nis, ſed maxima ſimilitudo quoad colorem, ſubſtantiam, duriti-
em, aliaque attributa intercedit inter fragmenta ferrea, quæ conſervo,
& inter Naturales Magnetes, ſi oculo attento aut Microſcopiis in-
ſpiciantur, ut dubium ſuperſit nullum.

Vallemontius hoc aliis adſtruxit argumentis: (1) ſi ſuper Magne-
tem generatum ex ferro fundatur Aqua fortis, Spiritus nitri, vel Spi-
ritus vitrioli, nulla fit ebullitio, effervelcentia, nec exhalatio: hi
iidem ſpiritus acidi affuſi Magneti nigro naturali, ſive ex fodinis ef-
foſſo, etiam non efferveſcunt, nec motus cient, notante eodem Auto-
re, atque etiam Grewo: hi tamen ſpiritus affuſi Limaturæ ferri, vehe-
menter ebulliunt. (2) in calcem reductus eſt in Igne Magnes naturalis,
tum Magnes Chartrenſis ex ferro, iisque ſeorſim poſitis ſuperaffuſa
fuit aqua fortis, ſpiritus nitri, & ſpiritus vitrioli; hi ſpiritus abſorpti
ſunt introrſum a calce utraque, ſed lente & eodem modo, cum in Lima-
turam ferri cito deſcendunt cum diverſis Phænomenis: Poſtquam Che-
mici Ferrum in Aere poſitum vim Magneticam acquirere obſervarunt,
ſtatuerunt Aerem generare Magnetem: Vid. Theatri Chymic. vol. 4. pag. 440.

Sunt inter Magnetes ex ferro corrupto generatos aliqui tam for-
tes, ut viribus eos ſuperent, qui ex fodinis eruuntur, probante hoc
Chartrenſi, noſtrisque Trajectinis, aliisque: Generantur etiam Magne-
tes albi in ſpongiis marinis, quos obſervavit Kolbius, exhibuitque
in deſcriptione Promontorii Bonæ ſpei Tom. 1. p. 275. In quibus

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer