Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DEMAGNETE. riæ obſervent Inclinationem in iis regionibus regnantem: utinam quo-
que obſervaretur hæc Inclinatio in ultimis Moſcoviæ, Tartariæ,
terræque Æſoneæ finibus, ut conſtaret, num unus, num plures po-
li Magnetis Borei darentur! nec prius hæc ſcientia ablolvetur, nec
propoſita modo problemata extricabuntur. Sed ad polos Auſtrales
properemus, ſi Acus Inclinatoria Poundii vitiis caruerit, Magnetis
polum Auſtralem in veniſſent mortales adhuc nullum, in ejus enim
obſervationibus Inclinatio maxima fuit tantum 75 graduum, adlon-
gitudinem 60°, 54? a Promontorio Bonæ Spei, adeoque a polo Ma-
gnetico procul hic locus abeſſet: Verum Noëllius idem iter Orien-
tem verſus inſtituit, atque longe aliam Inclinationem ſuæ Acus ad-
notavit, quæ ſi probe fuerit fabrefacta, polum Auſtralem quen-
dam indicaſſet, nam ad latitudinem Auſtr. 35°, 25? , plaga Hypo-
cori a Meridiano tranſeunte ſupra Madagaſcar, Acus Inclinatoria ſte-
tit perpendicularis ad horizontem, atque ita manſit in latitudi-
nibus Auſtralibus non multum diſcrepantibus ultra diſtantiam 800
Milliarium â Promontorio Bonæ Spei Orientem verſus: Præterea
capitaneus Taſman obſervavit Anno 1642, cum non procul ad occi-
dentem aberat a Terra Diemenſi, ſuum horizontale Verſorium non
dirigi verſus ullam plagam, nulla enim directione agi debebit Acus,
quæ polo impoſita eſt Magnetico: quamobrem ex binorum obſer-
vationibus ſequi videtur polum Auſtralem Magneticum hic dari,
eamque eſſe plagam admodum latam: Quæri autem hic poteſt, an
Verſorium horizontale Noëllii & aliorum, qui eadem maris Indi-
ci loca tranſcurrerunt, non debuiſſet eſſe indifferens ad quamlibet
directionem, quando ſupra polum ferebatur, veluti Taſman in ſuo
itinere obſervavit? quod tamen â nautis Batavicis non adnotatur
ibidem obtinere: opinor tum Acum modo eſſe indifferentem ad
quamlibet directionem, quando centro loci polaris Magnetici im-
ponitur, verum quia polus Auſtralis latam admodum plagam ſecun-
dum obſervationes Noëllii occuparet, Acus poſita in diverſis hujus
plagæ locis, nihilominus directione agi conſtanti debebit, nempe
verſus centrum, ad quod omnes vires conſpirant.

Ita duos Magneticos in Terra utcunque deſignavimus polos, Boreum
unum, Auſtralem alterum; an hi omnes ſunt, an plures dantur? utinam
plures captæ fuiſſent cum Acu Inclinatoria obſervationes ab itinera-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer