Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

PRÆFATIO. de Magnete ſcripſerunt, evolverunt ſcripta: Nihil addidi, quod ar-
tiſicia magnetica ſpectat, qualia congeſſerunt plurima Kircherus,
Schottus, Pugettus, aliique: nam hæc nihil faciunt ad amplifi-
candam Scientiam Phyſicam; attendere tantummodo volui ad pro-
prietates Magnetis, in iisque eruendis laborem impendere. Ante-
quam autem rem ipſam aggrediamur, nonnulla quæ Magnetem ſpe-
ctant prænoſcenda ſunt.

Solet Magnes erui ex fodinis tum ſibi propriis, tum ex illis, ex
quibus Ferrum elicitur: nulla Terrarum orbis pars eſt, quæ non
præſtantes profert Magnetes, imo de meliori virtute diſputant æque
inter ſe Aſiatici & Europæi, quam Americani & qui in Africa in-
veniuntur.

Videtur Magnes eſſe Ferri ditior Vena, unde recte & eleganter
Claudianus cecinit:

9. Ex Ferro meruit vitam, ferrique rigore
Veſcitur, has dulces epulas, hæc pabula novit.

In hac opinione plures mecum conſentiunt: Regis in Phyſiq. part. 3. L. 4. c. 14. ideo dicit, Quamvis Magnes numeretur inter Lapides, nihilo-
minus ſimilis videtur miner alibus, & imprimis ferro: imo Voſſius teſtatur
in Idololatr. lib. 6. c. 11. quod effodiuntur Magnetes, plus Ferri ha-
bentes quam Lapidis. Magis hoc concludi poteſt ex colore ferru-
gineo; tum quod notante Gilberto Lib. 1. cap. 16. de Mag: ex Ma-
guete fuſo optimæ notæ Ferrum Chalybsque præparari poſſit: quod
etiam confirmat Lemmery in Curſu Chemiæ, cap. 7. addens, ad id ma-
gnum requiri ignem. Tachenius in Clave Medicinæ Hipp. cap. 9. ideo vocat Magnetem, matrem Ferri, quæ Filii odorem percipit,
quia amat. & c Inſuper hoc concludo, quia ferrum infixum lapidi
foſſili & poroſo, quem Belgice Hardſteen vocamus, multaque per
ſecula corroſum in rubiginem, atque ulterius poris lapidis infuſum
cum illapſa pluvia, abit cum eo in præſtantiſſimos Magnetes, non di-
ſtinguendos a foſſilibus colore, duritie, aut pondere: Ejusmodi fragmen-
ta ferrea exſciſſa ex templis Trajectinæ urbis antiquiſſimis conſervo,
quæ eximiam vim attrahendi ferrum & Magnetem habent. Similia
magnetica ferramenta paucos ante annos Delphis quoque in ſummo
apice vetuſſiſſimi templi ſunt reperta, quorum nonnulla exploravi:

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer