Corol 4. Quia A cus horizontalis movetur tantum a parte potentiæ,
quæ movet Acum Inclinatoriam, quando hæc ſtabit erecta perpen-
diculariter ad horizontem, tum Acus horizontalis non dirigetur
verſus aliquam cæli plagam, ſed erit indiſſerens ad quemcunque ſi-
tum, quia ſupra polum rectà ſtabit.
Detecta Acus Inclinatione, illico nonnulli Eruditi concluſerunt,
eam ſub æquatore Terreſtri fore nullam, adeoque Acum Horizonti
parallelam futuram; ita Whrigtius in Epiſtola ad Gilbertum, & Sturmius in Phyſ. Electiva Tom. 2. pag. 1090. Unde alii collegerunt,
in latitudine ab Æquatore eadem Inclinationem fore æque magnam; Et quemadmodum Declinatio quondam credebatur firma & immu-
tabilis in iiſdem Terræ locis, ita etiam Inclinatio ſtabilis & ſixa ha-
bita fuit: quæ utraque opinio erronea eſt: inſpectis enim Noëllii
obſervationibus, in Itinere verſus Indias Orientales captis, ſuit ſub
Æquatore Inclinatio 10 grad. 30 Minut. quod olim etiam nuncia-
tum Kirchero ſuit in Epiſtola, ab Indicis Itineratoribus ſibi miſſa,
inſertaque Lib. 2. Artis Magn. part. 5. §. 5. ubi hæc habentur: Cum vero appropinquaſſemus Æquinoctiali, Verſorium perpetuo
motu agitatum, quaſi ſecum deliberando, quam in plagam reſpice-
ret, ſe ſiſtere nolebat. Vbi nota, quod facie Inſtrumenti gyrata
verſus Orientem, Verſorium elevabatur ad unam certam altitudi. nem, æ eâdem verſâ ad Occidentem, diverſâ ratione elevabatur,
quod particulariter accidit ultra Lineam Æquinoctialem, verſus
polum Auſtralem, diſſerentia vero ſemper erat quaſi eadem, vide-
licet 10 graduum. Ex qua obſervatione idem colligo, quod quon-
dam Riccioli in Geograph. Reform. Lib. 7. Acus partem Borealem
ſub Æquinoctiali & ultra verſus Auſtrum inclinari 10 gradibus: Imo
in alio Oceano Noëllius ſub Æquatore Inclinationem obſervavit 55
grad. Memoratus ex Kirchero locus videtur effugiſſe perſpicientiam
Sturmii, qui alioquin ſententiam de paralleliſmo Acûs ad horizon-
tem ſub Æquinoctiali non foviſſet.
Eraſſe quoque eos, qui æqualem Acus Inclinationem in eadem
latitudine ſtatuerunt, patet ex obſervationibus: inſpiciamus enim
Tabulas Obſervationum Noëllii & Poundii, ex quibus conſtat Noël-
lium ſub latitudine Boreali 14 grad. animadvertiſſe Inclinationem
25 grad. Poundio eam modo 4 grad. deprehendente: ita ad latitu-