Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO rectricis Magneticæ, quæ ſtant hoc modo

330```. ad 19``` {2/10}: : ? gravitatis, ? virtutis directricis. Ut ſigna
radicalia tollantur, capiantur numerorum quadrata, quæ ſunt,
10890000, & 36864. hæc ſunt inter ſe, uti 295 {15120/36864} ad 1. quæ
exprimunt vires gravitatis & directrices Magneticas: quare ponere
licebit vim gravitatis eſſe ad vim Magneticam directricem ſuper Acu 6
pollicum, uti 295 ad 1. Eodem modo poteſt ſubduci vis directrix
ſuper Acu 4 pollicum, & cum gravitate comparari. Obſervat Whiſto-
nus Acum Inclinatoriam 4 pedum ſuas vibrationes minimas, proin-
de æquidiuturnas, abſolvere intra 22 Minuta ſecunda, velocius ſuas
abſolvit noſtra Acus, ſed poſitâ ea velocitate, erit visgravitatis ad
vim directricem Magneticam uti 600 ad 1 proxime.

Ecce iterum miram virtutis directricis proprietatem, qua minus
agat in Acus ferreas longiſſimas, magis in breviores: ita tamen vis
attractrix quoque comparata eſt, quæ proportionaliter major eſt in
minoribus quam in grandioribus Magnetibus.

Corol. 1. Ponamus Acum pedalem actam fuiſſe vi directrice,
quæ ſit ad gravitatem uti 1 ad 300, & Acum 4 pedum actam vi di-
rectrice, quæ ſit reſpectu gravitatis, uti 1 ad 600, erit vis directrix
in utraque Acu, in ratione ſubduplicata longitudinum Acuum reci-
procê. Nam ſunt longitudines 1, 4, & vires directrices 2, 1.

Corol. 2. Et ſunt tempora oſcillationum uti longitudines Acuum,
poſito enim tempore 5 {1/2} Minutorum ſecundorum, quibus ſemel oſcil-
lat Acus unius pedis, & 22 Minutis ſecundis, quibus oſcillat Acus
4 pedum, ſunt 5 {1/2} ad 22: : 1, 4. hæc omnia erunt modo proxime
vera, quia oſcillationum tempora non ſunt æqualia: Præterea du-
bito an hæc regula vera ſit, quoniam inſtitutis Experimentis cum
Acubus horizontalibus deprehendi, quadrata Temporum ab oſcilla-
tionibus impenſorum eſſe in ratione compoſita, ex directa longitu-
dinis & gravitatis Acuum.

127. EXPERIMENTUM. CIII.

Acum Inclinatoriam in præcedenti Experimento poſuimus, ut
oſcillaret in Meridiano Magnetico; nunc immutato Machinæ Tab. 8. Situ, ita Acum direximus, ut oſcillaret in plano ad angulos re-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer