Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DE MAGNETE. ad 66, aliquando ad 68, aut ad Minuta diverſa inter gradus 66 & 68 intermedia: ſequenti die inclinationes conſpexi eaſdem, quæ
tamen plerumque 67 gradum ſignabant: Has autem tanta cum cura ob-
ſervavi, ut nunquam in aliquo Experimento capiendo quis magis ſolli-
citus eſſe queat, aut majori curâ ad omnes circumſtantias, & ad ferrum,
quod adeſſe poſſet, removendum, attendere. Admiramur Acum eodem
die, & fere eâdem horâ non æqualiter inclinaſſe, quod ab axeos minus
perfecta rotunditate, aut ab Acu non ſatis accurata pendere videretur,
ſed affirmare audeo vitium machinæ attribui non poſſe; cum axis
chalybeus rotundus perfecte & vitri ſuperficies politiſſima fuerit: ſimiles inæquales Inclinationes Acus accuratiſſimæ unum pedem
longæ, obſervavit quoque artificioſiſſimus Grahamus, in Philoſoph. Tranſact. N°. 389. qui plurimas cum ſuâ Acu accuratiſſimas inſtituit
obſervationes, variis repetitas diebus, quarum nonnullas hic adne-
ctam. A M. notat ante Meridiem, P M. poſt Meridiem.

# # # # # Anno 1723. Inclinatio. hora diei.
# Gr. # M.
Martii 29 # 75 # 0 # 10 # 0 # AM.
# 74 # 53 # 4 # 15 # PM.
30 # 74 # 55+ # 1 # 0 # PM.
# 74 # 50 # 4 # 0 # PM.
Aprilis 1 # 74 # 25 # 6 # 45 # AM.
# 74 # 20 # 9 # 0
3 # 74 # 20 # 9 # 30 # AM.
# 74 # 50 # 4 # 15 # PM.
# # # # # 1723. Inclinat. hora diei.
# Gr. # M.
April 4 # 74 # 55 # 10 # 0
# 74 # 50 # 11 # 15
# 74 # 40 # 12 # 45
# 74 # 35 # 7 # 30 # PM.
5 # 74 # 40 # 9 # 15 # AM.
# 74 # 30 # 8 # 15 # PM.
6 # 74 # 35 # 10 # 0
7 # 74 # 35 # 10 # 20
8 # 74 # 40 # 12 # 15

Multo autem plures loco citato conſpici poſſunt, hæ ſufficiunt inæ-
quali inclinationi Acus intra breviſſimum temporis ſpatium confirman-
dæ. Eſt longiſſima noſtra AcusSS. Tab. 8. adeo lubricemobilis ſupra axin,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer